Топола

166

donaret: inueni nichil in operibus misericordie deo acceptabilius nichilque nostra terestri aula dignius quam et supernorum ciuium atque sanctorum sacrata habitacula possesionibus muneribusque ditare condignis. Igitur quia deus omnipotens terra marique nostrum prolongauit regnum, decreuimus et promtto animo stabiliuimus, monasterium sanctissimi C(hrisogoni) martiris, cuius venerabile corpus infra eiusdem ciuitatis menia requiescit, prediis atque possessionibus honorare. Simul quia in gestis antesessorum nostrorum, regum silicet excellentissimorum, in campis et teritori(i)s plurimis predictum monasterium inuenimus privilegia tum; nos ergo a predecessoribus nostris in nullo deuiantes pro remedio anime mee meorumque omnium defunctorum offerimus et stabiliter domamus tibi, beatissimo o(hrisogono), martiri glorioso, et per te domino Petro, tue sancte aule digno abbati nostram propriam insulam in nostro dalmatico mari sitam, quae vocatur Mauni, cui ex orientali parte adiacet insula, que in uulgari sclavonico »TJeru« nuncupatur, ut eam habeat et possideat in eternum absque cuiusque mortalium inquietudine praedictum sanctissimi martiris monasterium; nam sic bona nostra decrevit voluntas annuentibus et supplicantibus universi nostri regni principibus. Ut autem hec nostra donatio in eternum fundetur et stabilitate perpetua perseueret eam nostra nostrorumque episcoporum attestatione simulque cum testatione astringimus et inuiolabiliter premunimus statuentes, ut quicunque mortalium, immemor divini examinis et peruersor nostre regie dignitatis, voluerit unquam ausu temerario de predicta insula, a nobis regaliter concessa, monasterium sanctissimi Ohrisogoni inquietare simulque nostra iura confundere, incurrat iram super iram futuri iudicii, et sit reus in conspectu extremi examinis, cum Herode, Juda et Simone mago portionem in eternum habiturus, et antiehristi consortium possessurus, ab omnipotente deo sanctisque apostolis et a cuncto sanctorum cetu et beatissimo Chrisogono maledictionem accipiat sempiternam, et nostre regali curie, quibuscunque successoribus meis regibus, iupanis, comitibus siue banis componat libras auri. c. et in nostro regno perpetuo sit infamis, y Ego Oresimir rex Choatie atque Dalmatie. Ego Stephanus Jadere episcopus, subscripsi. Et hec sunt nomina testium, qui in hoc facto interfuerunt: i - Adamiqo nonensis iupanus, testis. Boleslaus curialis comes, testis. Ί* Vilchico iupanus de Luca, testis, -j·’ Yolessa dad, testis, "f* Budeq postelnic, berberisticus iupanus, testis. *{· Johannes regis eapellanus, testis, "j" Petrus regalis curie iudex, testis, "j" Studeq regalis pincerna, testis, "j" Dominus Leo imperialis protospatarius, ac totius Dalmatie catapanus, testis, -j- Sellislavus nonensis iudex, testis, "f" Adam monachus, sancti Bartolomei abbas, testis, f Petrus iupanus de Sidraga testis, "f Dragomir iupanus de Cetina testis, "j* Andreas belgradensis prior, testis. f Ego Anastasius, huius cirographi dictator, chroatensis episcopus et aule regis cancelarius, iussu et voluntate predicti domini mei regis scripsi et confirmanti feliciter. In ciuitate Hona. Arnen.