Топола
168
et securum. Cuiuseunque autem audieia temerario ausu prefatum manasterium ei assignato thesauro priuauerit, terribilem illam iudicis uocem, quam diabolus cum suis angelis auditurus est, audiat. Preterea, cum deo seruive regnare sit, uice beati Petri et domni nostri pape Gregorii atque post se successorum in apostolica sede me tuis manibus committo et comendo. Hanc fidelitatem sacrameto stabilio: ego inquam, Demetrius qui et Suinimir, dei gratia et apostolice sedis dono rex, ab hac hora in antea sancto Petro et domno meo pape Gregregorio suisque successoribus, canonice intrantibus, ero fidelis. Et ut ipse siue post eum futuri pontifices siue legati eorum uitam aut membra perdant aut capiantur, neque in consilio neque in facto ero. Et consilium, quod mihi crediderint, ad illorum damnum scienter nulli intimabo. Regnum autem, quod mihi per manum tuam domne Gebizo, traditur, fideliter retinebo et illud summumque ius apostolice sedi aliquo ingenio aliquando non substraham .Domnum meum papam Gregorium et suos successores atque legatos, si in meam potestatem uenerint, honorifice suscipiam et honeste tractabo et remittam; et undecunque me inuitauerint, prout potero, eis simpliciterque seruiam.
VI. Me moriale bonaememoriae Domini Tlomae q. Arcliidiaconi Ecclesiae Spala t 1). Colomanns filius Vladislavi R. Vng. stans in Regno loco patris sui, et quia multa strenuitate vigebat, proposuit totam Chroatiam usque ad mare Dalmaticum sub suo Dominio subjugare, venit cum suo exercitu usque ad flumen Draue; Orovates vero audientes de adventu Regis congregaverunt exercitum suum, et preparaverunt se ad pugnandum. Rex vero audita cogregatione ipsorum misit suos nuncios, volens ipsos gratiose tractare, et pacta cum eisdem ut voluerint ordinare. Croates vero audita Legatione D. Regis inito consilio omnes insimul acceptaverunt, et miserunt XII. Xobiles sapienti ores de XII. tribubus Oroviatiae vi ... . Qui venientes ad D. Regem ei debitam reverentiam exhibuerunt; Dominus vero Rex ad osculum pacis eos recipiens, et honorifice eos tractans ad talem concordiam devenerunt, quod omnes praedicti teneant suum pacifice et quiete, et quod non teneantur aliqua praedictarum generationum, nec eorum homines Regiae Majestati solvere censum, nisi tantum teneantur D. Regi, quando aliquo invaderent sua confinia Regalia, tunc si D. Rex mittet pro ipsis, tune
1 ) loannis Lucii de regno Dalm. et Croat. libri sex. Rerum Dalmaticarum scriptores pag. 370. Amstelaedami MDCLXA I.