Топола

status et conditionis, quae in preiudicmm maiestatum suarum uel verbo aut facto alii uel aliis in bonum eorundem adherere uellent, nos übi tales resciremus continuo maiestates suas vel superiotatem nobis per eas datam admonebimus et auisabimus iuuabimusque omnes tales sic inobedientes ad debitam obedientiam reducere, omni penitus dolo et fraude remotis, ita nos Deus adiuuet et sancta eius evangelia« decantato desuper solemniter in ecclesia hic monasterii s. Mariae visitationis fratrum minorum de obseruantia ad omnipotentis dei laudem honorem et gratiarum actionem cantico te deum laudamus etc. cum campanarum frequenti sonitu et pulsatione. Quo fit inter cetera quod nos omnes et singuli, una cum heredibus posteris et suecesoribus nostris in infinitum, sumus facti ueri naturales legittimi et indubitati subditi prefati serenissimi domini regis et serenissimae dominae reginae nostrae ac suorum heredum in infinitum ex lumbis eorum descendentium, in quorum omnium supradictorum inconcussam et integram fidem et sufficiens testimonium has literas fieri fecimus et ereximus, quas sigillis nostris solitis partim propriis partim communibus perpetuo valituras munimine robarauimus. Datum in oppido Cetinensi in generali nostro conventu in supranominato monasterio celebrato die prima mensis lanuarii a natiuitate domini lesu Christi saluatoris nostri millesimo quingentesimo vicesimo septimo.

IX. De Caroli Regis Coronatione, et morte Reginarumque captivitate. 1 ) Rex itaque atque Regnum diu laboravit pro Regis Mariae liberatione sed omnia remedia penitus erant invalida, nisi fuisset benignitas Ducalisque Yenöt. potentia; que misit N. Y. loannem Barbadieo Capitaneum cum Galeis optime armatis, qui diligentissime non solum attentissimam custodiam maritimam adhibuit, ne ipsa Rex Maria transveheretur, verum etiam potenter descendens in terram, adeo expugnavit et arctavit ipsum Priorem Auranae, quod per vim coegit eum ad restituendam ipsam, quam super galeis duxit segnam a carceribus et morte turpissima liberatam, ipsa vero in signum perpetuae charitatis omnino voluit eundem 10. Barbardico Capitaneum qui tam strenue laboraverat pro eadem militari cingulo insignire. Ipse quoque Capitaneus se transferens cum galeis ad castrum Scardonae per rebelles Coronae occupatum, quamvis inexpugnabile foret, et gentibus multis fuleitum, ipsum obtinuit per vim

*) J o a η n i s L u c i i : De regno Dalm. et Oroat. libri sex Liber quintus. Ca. 11. pag. 253, sq.

Ι75