Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

SUR L'INFINI 523

Extensio et motus et ipsa corpora [sunt phænomena vera ut iris] quatenus in his solis collocantur, non sunt substantiæ, sed phænomena vera, ut irides et parhelia. Nam non dantur figuræ a parte rei et corpora si sola extensio considerentur, non sunt una substantia, sed plures.

Ad corporum substantiam requiritur aliquid extensionis expers, alioqui nullum erit principium realitatis phænomenorum aut veræ unitatis. Semper habentur plura corpora nunquam unum ergo revera nec plura. Cordemoïus simili argumento atomos probabat, quæ cum sint exclusæ, superest aliquid extensione carens, analogum animæ, quod olim formam vel Speciem appellabant.

Substantia corporea neque oriri neque interiré potest nisi per creationem aut anñibilationem. cum enim semel duret, semper durabit neque enim ulla ratio est differentiæ, neque dissolutiones partium corporis quicquam cum ipsius destructione commune habent. ideo Animata non oriuntur aut intereunt, tantum transformantur. }

Paiz., VIII, 20 (1 feuillet).

Suite et fin du fragment (relatif à SPNoza) imprimé ap. Bodemann, 103 :

(+ Ego soleo dicere : tres esse infiniti gradus, infimum, v. g. ut exempli causa asymptoti hyperbolæ; et hoc ego soleo tantum vocare infinitum, quod est majus quolibet assignabili; quod et de cæteris omnibus dici potest; alterum est maximum in suo scilicet genere, ut maximum omnium extensorum est totum spatium, maximum omnium successivorum est æternitas. Tertius infiniti isque summus gradus est ipsum Omnia, quale infinitum estin DEO, is enim est unus omnia : in eo enim cæterorum omnium ad existendum requisita continentur. Hæc obiter annoto. *)

| De infinito ecce observationem notabilem : cum sit infinitum infinito majus, dabiturne aliquod alio æternius, ut potest res esse ante quodlibet tempus imaginabile et tamen ab æterno, quia tempus ejus non absolute sed nostra tantum relatione erit infinitum. Fuit ergo tempus cum non esset, sed id tempus abest abhinc infinite. Quemadmodum est linea infinite parva relatione puncti.

Pur, VIII, 7.

Puir., VIIL, 20,

Verso.