Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

PRAEFATIO. IX

Atque idem plane etiam de crasi et accentu in vocabulis rGÀÀa, rovQyov, &ro, alis, usurpato dietum volumus. Quae scriptura quum innumeris locis ab optimis eodd., etiam Clarkiano, suppeditata sit, et saepe etiam erroribus librariorum in ea temere vacillantium mirum quantum confirmetur, ridiculum sane fuerit, modo v&AÀe, roboyov, dno, modo v&AÀ«, rovoyov, d»150 scribere velle, quippe quum libri manuscripti interdum alteram tantum scripturam tueantur. Nimirum facile intelligitur, librarii cur singulis locis insolentiorem scribendi rationem neglexerint, ut caussa in promtu sit, cur eam, quamvis passim oblitteratam, tamen ubique restituendam censeamus.

Non multo aliter sentimus de scriptura &y9t et u£zot pro vulgato &otc et uX9ic. Praecipiunt enim veteres grammatici, 4£7Q^ et &101 apud Atticos etiam ante vocalem litteram scribi oportere; v. Moeris p. 34. — 25. ed. Lips. Herodian. Piers. p. 451. Thom. Mag. p. 135 sq. Phrynich. p. 14. ibique Lobeck. Hanc vero legem apud Thucydidem et Platonem in codd. ita videre licet dominari, ut paucissimi loci supersint, in quibus eius observatio ommino evanuerit. Quid igitur? Nonne quovis pignore contendere liceat, etiam in his olim scripturam 40 et H£z0L extitisse ac scribarum tantum socordia oblitteratam esse? Enimvero nos quidem non dubitavimus eam ubique restituere, quantumvis libri nullam eius servassent memoriam. Non enim est credibile, scriptorem quempiam ea millenis locis usum esse, ternis aut quaternis locis sprevisse.

Sed pertinent praeterea ad hoc orthographiae genus, quod habet certam quandam aequabilitatem sibi propriam, etiam alia non pauca, ex quibus tamen duo tantum adhuc commemorare placet, quae in Platone quidem nunc nobis videntur extra dubitationem posita esse. Dicamus enim etiam de nominis €vóQeíe et de terminationis secundae personae passivi in € factae scriptura.

Ordiamur a posteriore. Eam igitur item talem arbitramur esse, quae Platoni non singulis tantum locis, sicuti nuper critici putarunt, sed ubique sine ullo locorum discrimine restitui debeat. Cuius sententiae nostrae haec argumenta habemus. Etenim primum quidem certissimis constat testimoniis, grammaticos veteres eam formam antiquioribus Atticis inprimisque etiam Platoni unanima consensione attribuisse. De qua re v. Eustath. ad Iliad. p. 641. C. ed. Rom. Priscian. p. 1204. ed. Putsch. Gregor. Corinth. p. 118 sq. ed. Schaefer. et quos laudarunt Fischer. ad Welleri Grammat. T. I. p. 119. Maittair. de Dial. p. 80. Th. C. G. Sehneider., Wimariensis, de Dialecto Sophocl. p. 2 sqq. Porson. Praef. ad Hecub. p. VI. ed. Lips.al Nimirum veteres illi vocalem brevem, ut in u&get, Gr QÉget, 7//6t, indicativo, longam, ut in u&yr, Groéqr, al. coniunctivo vindicarunt, analogiae legem ea in re sequuti: quam legem paullatim abrogarunt