СРЂ
— 185 —
Sjluicoli® Fauni, quaeque his habitastis iu antris, Donec prisca clabarit tempora, Hamadryades : Et vos caerulete Nereides, hispida suetse Cingere natiuis pectora coraliis : Dicite, qui primi posuerunt moenia ciues, Vnde nouus paruo tempore creuit honos. Vos maris indigetes, & vobis cognita porro Qufeque est, qute fuerit, quseque futura dies. Vita breuis nobis, & mens obnoxia curis, Scire negant longi temporis historiam. Sic ego, sic viridis Cidippe filia Glauci, Dum sedet, & madidas exprimit imbre comas. Cinxerit Iliacas muro quod Delius arces, Illa fuit vani fabula Mteonida?. Astra tenent superi, mortales cura fatigat Sordida, & obscuris apta ministeriis. Hos tamen, hos muros, hanc ductam ad sidera molem Vidimus, Heroa» cum posuere manus. Vix bene condiderant, & protinus omine fausto Canđida ter circum tecta volauit auis. Мох bona libertas mortales ante perosa Ad noua prtecipites moenia flexit equos. Adfuit & vates, cui lux a Virgine pura Altera sacra facit omnibus ordinibus. Protinus huic vrbis claves, & maxima templi, Stabat vt e niueo marmore, cura datur. Accipit ille libens, & votis rite peractis, Magnus in excelsa Blasius arce sedet. Excipiunt plausus, & vox audlta per auras, Diue faue, & nostris rebus amice veni. Si te marmoreum nunc fecimus, en erit olim Illa dies, cum stes aureus alme parens. Continuo lecti diuersi e partibus orbis Aduenere viri sanguine patricio. Longa mora est, referam si res, & fortia facta, Et quee parta domi gloria, quaeue foris. Adueniet vates olim, qui carmine pulchro Et vos, & vestrum nomen in astra ferat.