Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
TuHeoz., XX, 100.
6 SOCIETAS THEOPHILORUM —————————————————…——.— —_—_—_—_—_—_—_]_]___
canianda erant, et hymnus maximus ac divinissimus accinendus, quod facultatem dederit, harum rerum intellisentem, et utendi ratione instruciam. Quid ergo cum vulgd excæcati sitis, nonne oportebat esse aliquem, qui hoc munere fungeretur, et loco omnium hymnum DEO publicaret? Quid enim possum aliud senex, claudus, nisi celebrare DEUM. Quod si luscinia essemt, lusciniæ officio fungerer, si olor oloris. Nunc rationis cum particeps sim, DEUS celebrandus mihi est, hoc meum munusest, hoc exequor, neque stationemt banc deseram, quoad licuerit, et vos ad eandem banc cantilenam exhortor.
} Galenus, lib. 3 de Usu partium < ap. 10 >":
Existimo, inquit, in eo esse veram Dietatem, non taurorum becatombas ei plurimas sacrificari, et casias aliaque sexcenta odoramenta ac unguenta suffumigari; sed si noverim ipse primus, deinde et alüis exposuerim, que ipsius sapientia, quæ virus, que bonitas. Quod enim culiu conveniente exornare omnia, nihilque suis beneficiis privatum esse voluerit, id perfectissimæ bonitatis Specimen esse statuo; et bac quidem ratione ejus bonitas hymnis nobis est celebranda! Hoc autem omne invenisse quo pacto omnia potissimum adornarentur, summe sapientiæ est, effecisse autem omnino quæ voluit, virtutis est invictæ et insuperabilis. Ne igitur mireris, solem et lunam, et universam aliorum astrorum seriem summo arlificio dispositam esse; neve te attonitum magnitudo eorum vel pulchritudo vel motus perpetuus, vel circuitionum certa descriptio reddat adeb, ut si inferiora bæc comparaveris, parva tibi videantur esse, el omnino ornatu carere. Etenim sapientiam et virtutem et providentiam hic quoque similem invenies. }
Placuit etiam elegantissima contemplatio P. Friderici Spee & Societate Jesu, de ratione qua DEUS singulis velut momentis tacito quodam pacto laudari possit, singulis < nostri corporis > pulsibus in hoc destinatis, ut significent aliquam laudem DEI®°.
Sed maximè Psalmis Davidicis, et omnino Hebræorum consuetudine sum delectatus, omnia bona semper ad DEUM etiam in quotidiano sermone referentium; nimirum illis DEUS dat escam, DEUS aquas commovet, DEUS mari limites ponit >, DEUS tonat, DEUS fulgurat, non cæci in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent*;
1. CF. Phil., VII, 71, et les autres textes cités dans La Logique de Leibniz, p. 138, note 1, et p. 509 (Addenda).
2. Allusion au Guldenes Tugendbuch du P. Srr, dont Leibniz fait souvent l'éloge. Cf. La Logique de Leibniz, p. 505, 568, 590.
3. Vers de Vircie : Eneéïde, IV, 200-210.
Eine — _-