Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
SUR LE PRINCIPE DES INDISCERNABLES 9 EEE —_—]_—]_]—]—]—]—————]——]—]————…——
non sufficit. Hinc tota philosophia pure corpuscularis evertitur. Et pri- Pme. I, 14, €, 7. mum quidem Atomi dari non possunt, alioqui possent dari duo quæ non nisi extrinseco differrent. Deinde si solus per se locus non facit mutationem, sequitur nullam esse mutationem tantim localem. Et in universum, locus positioque, quantitas, ut numerus, proportio, non sunt nisi relationes, resultantes ex aliis quæ per se constituunt << aut terminant > mutationem. ltaque in loco esse abstractè quidem nihil aliud videtur inferre, quam positionem. Sed in re ipsa, oportet locatum exprimere Jocum in se; ita ut distantia distantiæque gradus involvat etiam gradum exprimendi in se rem remotam, eam afficiendi aut ab ea affectionem recipiendi. Ita ut revera situs realiter involvat gradum expressionum. Itaque cum aliquando deliberarem de prædicamentis, distingueremque more recepto prædicamentum quantitatis a prædicamento relationis, quod quantitas et positio (quæ duo hoc prædicamento comprehenduntur), videantur motu per se produci, saltemque ita hominibus concipi soleant ; re tamen accuratiüs considerata vidi non esse nisi meras resultationes,
quæ ipsæ per se nullam denominationem intrinsecam constituant, adeoque esse relationes tantum quæ indigeant fundamento sumto ex prædicamento qualitatis seu denominatione intrinseca accidentali.
Et quem- | admodum Existentia à nobis concipitur tanquam res nihil 7, verso. habens cum Essentia commune, quod tamen fieri nequit, quia oportet plus inesse in conceptu Existentis quam non existentis, seu existentiam esse perfectionem; cum revera nihil aliud sit explicabile in existentia, quam perfectissimam seriem rerum ingredi; ita eodem modo concipimus positionem, ut quiddam extrinsecum, quod nihil addat rei positæ, cum tamen addat modum quo afficitur ab aliis rebus. | Porro ipsa Transitio, seu variatio, quæ ubi cum perfectione conjuncta | est actio, ubi cum imperfectione passio dicitur; nihil aliud est, quam | complexus duorum statuum sibi oppositorum etimmediatorum una cum vi seu transitus ratione, quæ est ipsa qualitas. Ut proinde ipsa actio vel | passio sit quædam resultatio ipsorum statuum simplicium. Hinc videntur | duæ requiri denominationes ntrinsecæ, vis transeundi, et id ad quod transitur. Quod in quo consistat nondum est explicatum à quoquam, oportet aliquid aliud esse quam vim activam, nam hæc nihil aliud dicit, quäm id quo sequitur transitio, sed non explicat in quo consistat et quid i sit id ad quod transitur. Hoc aliquando appellavi lumen; ex quo resultant