Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Pair, JA Ce,

Barr LuTANC, 6

1Q SUR LES AMES ET LES ATOMES

——.

nostra sænomena, aliaque in aliis monadibus, pro cujusque modo. Posset dici possibilis qualitas. Ut figura ad Extensionem, vis derivativa ad Entelechiam, ita sænomena ad lumen:; Lumen quodammodo est materia imaginum. Non potest collocari in sola vi agendi quia actio rursus aliquid relativum est ad statum qui variatur:; quæritur ergo tandem aliquid ultimum, id est materia imaginum, quæ simul habet transitum 2b magine ad imaginem; seu sunt ideæ activæ, et ut sic dicam vivæ. Ut ipsæ monades sunt specula viva.

Omnia quæ hac et præcedenti pagina diximus oriuntur ex grandi illo principio, quod prædicatum inest subjecto; quo a me allegato aliquando Arnaldus se tactumque atque commotum scripsit : j’en ay esté frappé; inquit.

Paiz., I, 14,c, 8 (1 p.in-4.) 1676 IH videtur Omnem mentem esse omnisciam, [sed] confusè. Et M quamlibet Mentem simul percipere quicquid fit in toto mundo; et has confusas infinitarum simul varietatum perceptiones dare sensiones illas quas de coloribus, gustibus, tactibusque habemus. . . . .

Tempus autem in infinitum divisibile, et certum est quolibet momento percipere animam alia atque alia, sed ex omnibus perceptionibus < infinitis > in unum confusis oriri rerum sensibilium perceptiones.

Itaque plurium Mentium creatione DEUS efficere voluit de universo, quod pictor aliquis de magna urbe, qui varias ejus species sive projectiones delineatas exhibere vellet, pictor in tabula, ut DEUS in mente.

Ego magis magisque persuasus sum de corporibus insecabilibus, quæ cum non sint orta <Z per motum >, ideo simplicissima esse debent ac proinde sphærica, omnes enim aliæ figuræ subjectæ varietati. Non ergo videtur dubitandum esse Atomos sphæricas infinitas. Si nullæ essent Atomi, omnia dissolverentur, posito pleno. Rationale est plenum mirabile quale explico, quanquam meris ex sphæris. Nullus enim locus est

1. V. Lettre d'Arnauld, 28 sept. 1686 : « J'ay sur tout esté:frappé de cette raison, que dans toute proposition affirmative veritable, necessaire ou contingente, univer-

selle ou singuliere, la notion de l'attribut est comprise en quelque façon dans celle du sujet : prædicatum inest subjecto. » Phil., II, 64.