Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
Sn
SUR LE PRINCIPE DE RAISON IT EE] ———]—]—]—]—]———]—]———— |].
tam parvus quin fingi possit esse in eo sphæram ipso minorem. Ponamus hoc ita esse, nullus erit locus assignabilis vacuus. Et tamen Mundus erit plenus, unde intelligitur quantitatem inassignabilem esse aliquid. Diversi resistentiæ gradus non possunt esse in primis et simplicissimis, explicanda enim causa varietatis. + . « + + + + + « + + + + .
Pric., 1, 15. (4 p. in-folio) .
(x) Principium ratiocinandi fundamentale est, mihil esse sine ratione, vel ut rem distinctius explicemus, nullam esse veritatem, cui ratio non subsit. Ratio autem veritatis consistit in nexu prædicati cum subjecto, seu ut prædicatum subjecto insit, vel manifeste, ut in identicis, veluti si dicerem : homo est homo, homo albus est albus: vel tecte, sed îta tamen ut per resolutionem notionum ostendi nexus possit, ut si dicam novenarius est quadratus, nam novenarius est ter ternarius, seu [ternarius| est numerus ternarius in ternarium multiplicatus, ternarius in ternarium est numerus in eundem numerum, is autem est quadratus.
(2) Hoc principium omnes qualitates occultas inexplicabiles aliaque similia figmenta profligat. Quotiescunque enim autores introducunt qualitatem aliquam occultam primitivam, toties in hoc principium impingunt. Exempli causa, si quis statuat esse in materia vim quandam attractivam < primitivam, atque adeo ex intelligibilibus corporis notionibus, magnitudine nempe figura et motu non derivabilem, velitque per hanc vim attractivam fieri > corpora sine ullo impulsu ad corpus aliquod tendant, uti quidam gravitatem concipiunt tanquam gravia a corpore tel-
1. Cf. Puiz., VIIL, 6-7. 2. Suppléer ici ut.
Paic:, l, 14, c, 0e
Pair. 1,415:
le Le