Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PHiz 15:

12 CONSÉQUENCES MÉTAPHYSIQUES —————————— "" """""

luris attrahantur *, <aut velut sympathia quadam ad eam alliciantur, ita ut ulterior rei ratio ex corporum natura reddi nequeat, > neque explicabilis sit attrahendi modus; is agnoscit nullam rationem subesse huic veritati quod lapis tendit ad terram >>. Nam si rem < non qualitate occulta corporis, sed > voluntate Dei seu lege divinitus lata contingere statuat, eo ipso rationem reddit aliquam, sed supernaturalem sive miraculosam. Idem de omnibus dicendum est qui pro corporum phænomenis explicandis ad nudas facultates, sympathias, antipathias, archæos, ideas operatrices, vim plasticam, animas aliaque incorporea confugiunt, quibus nullum cum phænomeno nexum explicabilem esse agnoscere coguntur.

(3) Hinc consequens est, omnia in corporibus fieri mechanice, id est per <intelligibiles corporum qualitates nempe > magnitudines figuras et motus ; et Omnia in animabus esse explicanda vitaliter, id est < per intelligibiles qualitates animæ > nempe perceptiones et appetitus. Interim in corporibus animatis pulcherrimam esse harmoniam << deprehendimus > inter vitalitatem et mechanismum, ita ut quæ in corpore fiunt mechanice, in anima repræsententur vitaliter; et quæ in anima percipiuntur exacte, in corpore executioni demandentur plene.

| (4) Unde sequitur, nos sæpe ex cognitis corporis qualitatibus animæ et ex cognitis animæ pathematis corpori mederi posse ; sæpe enim facilius est nosse quæ in anima, quam quæ in corpore fiunt; sæpe etiam res contra habet. Et quoties animæ indicationibus utimur ad corporis auxilium, medicina vitalis appellari potest, quæ latius porrigitur quam vulgo putant, quia corpus non tantum animæ respondet in motibus quos voluntarios vocant, sed etiam in aliis omnibus < etsi nos ob assuetudinem non animadvertamus animam motibus corporis affici aut consentire, vel hos perceptionibus animæ appetitibusque respondere >. Nempe horum perceptiones sunt confusæ, ita ut consensus non ita facilè appareat. Anima quidem corpori imperat quatenus perceptiones distinctas habet, servit quatenus confusas, sed interim quisquis aliquam perceptionem in anima obtinet, certus esse potest, sese ejus effectum aliquem in corpore obtinuisse, et vice versa >. Quicquid ergo in archæistis vel similibus autoribus boni est, huc reducitur : etsi enim <illæ quas statuunt iræ > turbationes et placationes archæi in

1. Allusion à Newron. Cf. l’'Antibarbarus phy-sicus (Phil, VIL, 337-344).