Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
RE —
ce Le
VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES 23
———————————]—]—]—]—]—]————]—]—]—]—]_]—]—]—]—]—]—]—"—"—]"—]—”—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]—]——]]]]—]—]—]—————————————.….….….…"…"…"…"…"…"…"…"…"…"_…"…"_—_—_._ _…
futura, illi igitur in tempore prædeterminationem accommodare decernit, < posito quod eam decernat admittere inter existentia =>. Verbm intimas rationes rimanti nova nascitur difficultas, cùm enim electio creaturæ sit actus essentialiter involvens divinam prædeterminationem, sine quo ipsam exerceri impossibile est, et conditionem impossibilem poni divino decreto non sit ferendum, consequens est, ut DEUS eo ipso dum prævidet electionem creaturæ < futuram > prævideat etiam suam prædeterminationem adeoque suam etiam prædeterminationem futuram, ac proinde videt suum etiam decretum << quemadmodum certè omnia contingentia essentialiter divina decreta involvunt >>. Ergo decerneret quia se jam decrevisse videt, quod est absurdum.
| Huic difficultati, quæ sanè in hoc argumento maxima est, ita puto satisfaciendum. Concedo sanè DEUM dum decernit prædeterminare Mentem ad certam aliquam electionem <ided quia electuram prævidit si ad existendum admitteretur >, prævidere etiam < suam prædeterminationem, suumque prædeterminandi decretum videre (sed ut possibile); > nec tamen decernere quia decrevit. Quia scilicet primum Mentem aliquam considerat ut possibilem, antequam decernat ipsam debere actu existere. Possibilitas enim seu Notio mentis creatæ existentiam non involvit. Dum autem eam considerat ut possibilem, perfectèque cognoscit in ea omnia << ejus futura eventa >> ut possibilia, sed cum ipsa (quanquam contingenter, infallibiliter tamen) connexa, jam nunc intelligit, hoc est perfectè scit omnia quæ sint ipsius existentiam consecutura. Porro eo ipso, dum Notionem Substantiæ hujus singularis consideratæ adhuc ut possibilis perfectè intelligit, eo ipso etiam decreta sua sed itidem considerata ut possibilia intelligit, quia ut < veritates => necessariæ solum intellectum divinum involvunt, ita contingentes voluntatis decreta. Nimirum DEUS videt sese infinitis modis posse Res creare aliamque atque aliam prodituram seriem rerum, prout alias Leges Seriei seu << alia >> decreta < sua >> primitiva eliget. Itaque eo ipso dum considerat hanc Mentem, quæ hanc rerum seriem secum involvit, etiam considerat decretum, quod hæc Mens <atque hæc series > involvit. Utrumque ut possibile, nondum enim decernere statuit; seu nondum decrevit quænam specialia serierum decreta tam generalia quam ipsis connexa specialia, sit electurus. Tandem ubi DEUS eligit unam serierum < eique involutam hanc Mentem his eventibus vestitam futuram >, eo
Pui., IV, 3, a,3.
3, verso.