Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Puiz., IV,3,a,2.

3, recto.

29 VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES EEE EEE EE

edocta © certo colligere possit, quid < mens saltem > naturaliter (sine extraordinario DEI concursu) sit electura.

j Hactenus natura Veritatis, contingentiæ, et indifferentiæ, libertasque inprimis humanæ Mentis quantum ferebat institutum exposita est. Nunc verd examinandum est, quomodo res contingentes inprimis autem substantiæ liberæ in eligendo atque operando à divina Voluntate atque prædeterminatione dependeant. Et quidem pro certo habendum arbitror tantam esse rerum dependentiam à DEO, quanta justitia divina salvà esse maxima potest. Et in primis < ajo > quicquid in rebus perfectionis sive realitatis est à DEO continud produci, limitationem autem seu imperfectionem esse à creaturis, uti vis corpori alicui ab agente impressa limitationem accipit à corporis materia sive mole, ac naturali corporum tarditate, et majore existente corpore minor cæteris paribus oriatur motus. Îtaque etiam ad id quod in ultima aliqua Liberæ Substantiæ determinatione reale existit, à DEO produci necesse est <inque hoc puto consistere quicquid de physica prædeterminatione dici cum ratione potest >. Intelligo autem Determinationem fieri cum Res in eum statum venit, ut quid sit factura physica necessitate consequatur, nam Metaphysica necessitas in mutabilibus nunquam est, cum ne illud metaphysicæ necessitatis sit, ut corpus nullo alio corpore impediente in motu perseveret. Îta ut << proinde > tum demum aliquid contingens metaphysica necessitate determinatum sit, cum reapse actu existit. Sufficit ergo determinatio qua actus aliquis fit physicè necessarius. Intelligo determinationem quæ indiflerentiæ obstat, nempe ad aliquam necessitatem metaphysicam vel physicam seu consequentiam demonstrabilem ex resolutione terminorum, legibusve naturæ : nam determinatio quæ non necessitatem quidem imponit contingentibus, sed certitudinem atque infallibilitatem tribuit (quo sensu dici solet, futurorum contingentium esse determinatam veritatem), ea nunquam cœpit, sed semper fuit, cum in ipsa subjecti notione perfectè intellecta ab æterno contineatur, sitque ipsissimum scientiæ cujusdam << divinæ >, sive visionis, sive Mediæ, objectum.

Hinc jam videtur cum Divina Prædeterminatione conciliari posse Decretum DET actuale conditionatum, vel saltem ex quibusdam prævisis pendens, quo DEUS decernit largiri prædeterminationem. Nam DEUS ex ipsa < hujus > substantiæ singularis liberæ < consideratæ ut possibilis= notione perfectè intellecta prævidet, quænam ejus electio sit