Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES 21

bus constet, dum et seriei rerum quam elegit, suique aded decreti vim Pau, IV, 3, a, 2. |perfectè novit simulque etiam intelligit quid Mentis hujus quam ipse 2, verso. in numerum rerum <<extiturarum >> admisit, notio contineat, quippe quæ hanc ipsam seriem rerum ejusque universalissimas leges involvit. Et quanquam illud unum sit verissimum, mentem nunquam eligere quod <impræsentiarum >> apparet deterius; attamen non semper eligit, quod impræsentiarum apparet melius; quia ampliare et judicium usque ad ulteriorem deliberationem suspendere << atque animum ad alia cogitanda avertere > potest. Quod utrum factura sit nullo satis indicio ac lege præfnita astringitur; in his certè Mentibus, quæ non satis in bono aut malo sunt confirmatæ. Nam in Beatis aliud dicendum est.

Hinc etiam intelligi potest, quænam sit illa indifferentia quæ libertatem comitatur. Nimirum uti contingentia opponitur necessitati metaphysicæ, ita indifferentia non tantüm Metaphysicam, sed et physicam necessitatem excludit. Physicæ << quodammodo > necessitatis est, ut DEUS omnia agat quàm optimè (quanquam in nullius creaturæ potestate sit hanc universalem applicare singularibus, ullasque hinc consequentias certas ducere, de actionibus divinis liberis). Physicæ etiam necessitatis est, ut confirmati in bono angeli aut beati ex virtute agant (ita quidem ut in quibusdam <etiam à creatura certd > prædici possit, quid sint acturi); physicæ necessitatis est, ut grave deorsum conetur, ut anguli incidentiæ et reflexionis sint æquales, aliaque id genus. Sed physicæ necessitatis non est ut Homines in hac vita aliquid eligant, utcunque speciosum et apparens bonum < particulare >>, quanquam < id >> inter| dum vehementis sit præsumtionis. Tametsi enim nunquam sit possibile, | dari omnimodam illam metaphysicam indifferentiam ut mens eodem << planè > modo se habeat ad utrumque contradictoriorum < et pror4 sus < aliquid > sit in æquilibrio cum tota ut ita dicam natura >> (jam tum enim admonuimus prædicatum etiam futurum jam tum verè inesse notioni subjecti, nec proinde mentem Metaphysicè loquendo esse indifterentem, cum DEUS ex perfecta quam habet ejus notione jam omnia | futura ejus accidentia perspiciat nec Mens nunc ad suam perpetuam | Notionem sit indifferens) tanta tamen Mentis indifferentia << physica > | est, ut ne physicæ quidem necessitati (nedum Metaphysicæ) subsit, hoc est, ut nulla sit ratio universalis > vel lex naturæ assignabilis ex qua ulla Creatura, quantumeunque perfecta et de statu mentis hujus