Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

20 VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES

Parc. IV, 3,a,2. rium perfectas rationes analysi ulla deveniri posset, < ea enim cognitio > necessarid soli DEO propria est. Nec verd et turbare debet, quod dixi Esse Leges quasdam huic Seriei Rerum essentiales, cum tamen has ipsas Leges non necessarias atque essentiales, sed contingentes atque existentiales supra dixerimus. Nam cüm ipsam seriem existere sit contingens, et à libero DEI decreto pendeat, etiam Leges ejus erunt absolute quidem contingentes, hypotheticè tamen necessariæ atque <tantum > essentiales posita serie.

Hæc jam proderunt nobis ad Substantias Liberas ab aliis discernendas. Omnis substantiæ singularis accidentia si de ipsa prædicentur faciunt propositionem contingentem, << quæ Metaphysicam necessitatem non habet. >> Et quod lapis hic deorsum tendit sublato fulcimento, non necessaria sed contingens propositio est, nec potest < talis eventus > ex hujus lapidis notione ope universalium notionum, quæ ipsam ingrediuntur demonstrari, itaque solus DEUS hoc perfectè perspicit. Solus enim novit, an non ipse per miraculum suspensurus sit legem illam naturæ subalternam, qua gravia deorsum aguntur, neque enim ali intelligunt universalissimas leges, nec infinitam analysin pertransire possunt, qua opus est ad notionem hujus lapidis cum notione totius universi seu leoibus universalissimis connectendam. Attamen illud saltem præsciri potest ex Legibus naturæ subalternis, nisi miraculo suspendatur Lex gravium, consequi descensum. At verd Substantiæ Liberæ sive intelligentes majus aliquid habent, atque mirabilius ad quandam DEI imitationem; ut nullis certis Legibus universi subalternis alligentur, sed quasi privato quodam miraculo, ex sola propriæ potentiæ sponte agant, et finalis cujusdam causæ intuitu efficientium in suam voluntatem < causarum > nexum atque cursum interrumpant. Idque aded verum est, ut nulla creatura sit x2p010yvosrns quæ certè prædicere possit, quid Mens aliqua secundum naturæ leges sit electura quemadmodum aliàs prædici potest saltem ab angelo > quid acturum sit aliquod corpus, si naturæ cursus non interrumpatur. Quoniam quemadmodum libera voluntate DET cursus universi, ita libera voluntate mentis cursus cogitationum ejus mutatur, sic ut nullæ quemadmodum in corporibus << possunt >>, ita et in mentibus leges subalternæ universales < ad prædicendam mentis electionem sufficientes >> constitui queant. Quod tamen nihil prohibet, quin DEO quemadmodum de futuris suis actionibus, ita de futuris mentis actioni-