Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES 19
hujus rursus motorem quæramus, pervenitur enim semper ad minora Pi. lV,3,a,1. < corpora >> sine fine. DEUS autem << non indiget >> illo transitu ab
| uno contingente ad aliud contingens prius aut simplicius << qui exitum
| habere non potest (ut etiam revera unum << contingens > non est causa alterius, etsi nobis ita videatur) > sed in qualibet singulari substantia ex ipsa ejus notione omnium ejus accidentium veritatem perspicit, << nullis extrinsecis advocatis, quia > una quæque alias omnes totumque universum suo modo involvit. Hinc omnes propositiones quas ingreditur existentia et tempus, eas ingreditur eo ipso tota seriesrerum, neque enim 7 nunc vel hic nisi relatione ad cætera intelligi potest. Unde tales propositiones demonstrationem sive resolutionem [finitam] << terminabilem >> qua appareat earum veritas non patiuntur. Idemique est de omnibus accidentibus substantiarum singularium creatarum. << Imd etsi quis cognoscere posset totam seriem universi, necdum ejus rationem reddere posset, nisi ejus cum aliis omnibus possibilibus comparatione instituta. Unde patet cur nullius propositionis contingentis demonstratio inveniri possit, utcunque resolutio notionum continuetur >.
Non tamen putandum est solas Propositiones singulares esse contingentes, dantur enim et inductione colligi possunt propositiones quædam plerumque veræ; dantur et ferè semper veræ saltem naturaliter, ita ut exceptio miraculo ascribatur; quin puto dari propositiones quasdam in hac serie rerum universalissimè veras, nec unquam ne miraculo quidem
| violandas, non quod violari non possint à DEO, sed quod ipse cum hanc seriem rerum eligeret, < eo ipso >> eas observare decrevit (tanquam specificas hujus ipsius electæ seriei proprietates). Et per has | << semel po- 2, recto. . sitas ex vi decreti divini => reddi potest ratio aliarum propositionum Universalium vel << etiam >> plerumque contingentium quæ in hoc universo notari possunt. Nam ex primis Legibus seriei essentialibus sine exceptione veris, quæ totum scopum DElin eligendo universo continent, atque aded etiam miracula includunt; derivari possunt <subalternæ > Leges naturæ, quæ Physicam tantüm habent necessitatem, < quibus non > nisi miraculo ob intuitum alicujus causæ finalis potioris derogatur; et ex his denique aliæ colliguntur quarum adhuc minor est universalitas, easque demonstrationes hujusmodi universalium < intermediarum ex se invicem (quorum pars Physicam scientiam facit) >> etiam creaturis revelare potest DEUS. Sed nunquam ad < universalissimas leges neque ad > singula-
== pee ns
mn