Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

2 Puiz., IV,3,a, 1.

I, Verso.

18 VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES

modum Numerus major alterum incommensurabilem continet quidem, licet resolutione utcunque in infinitum continuata, nunquam ad communem mensuram perveniatur, ita in contingente veritate, nunquam pervenitur ad demonstrationem quantumcunque notiones resolvas. Hoc solum interest, quod in rationibus surdis nihilominus demonstrationes instituere possumus, ostendendo errorem esse minorem quovis assignabili, at in Veritatibus contingentibus ne hoc quidem concessum est menti creatæ. Atque ita arcanum aliquod à me evolutum puto, quod me ipsum diu perplexum habuit; non intelligentem, quomodo prædicatum subjecto inesse posset, nec tamen propositio fieret necessaria. Sed cognitio rerum Geometricarum atque analysis infinitorum hanc mihi lucem accendêre, ut intelligerem, etiam notiones in infinitum resolubiles esse !.

| Hinc jam discimus alias esse propositiones quæ pertinent ad Essentias, alias vero quæ ad Existentias rerum; Essentiales nimirum sunt quæ ex resolutione Terminorum possunt demonstrari; quæ scilicet sunt necessariæ, sive virtualiter identicæ; quarumque aded oppositum est impossibile sive virtualiter contradictorium. Et hæ sunt æternæ veritatis, nec tantum obtinebunt, dum stabit Mundus, sed etiam obtinuissent, si DEUS alia ratione Mundum creâsset. Ab his verd toto genere differunt Existentiales sive contingentes, quarum veritas à sola Mente infinita à priori intelligitur, nec ulla resolutione demonstrari potest; talesque sunt, quæ certo tempore sunt veræ, nec tantum exprimunt quæ ad rerum possibilitatem pertinent, sed et quid actu existat, aut certis positis esset contingenter extiturum, exempli causa, me nunc vivere, solem lucere, etsi enim dicam solem lucere in nostro hemisphærio hac hora, quia talis hactenus ejus motus fuit, ut posita ejus continuatione id certd consequatur, tamen << (ut de continuandi obligatione non necessaria taceam) > et prius talem ejus fuisse motum similiter est veritas contingens, cujus iterum quærenda esset ratio, nec reddi < plenè > posset nisi ex perfecta cognitione omnium partium universi, quæ tamen omnes vires creatas superat, quia nulla est portio materiæ, quæ nop actu in alias sit subdivisa, unde cujuslibet corporis partes sunt actu infinitæ; quare nec sol nec aliud corpus perfectè à creatura cognosci potest; multo minus ad finem << analyseos > perveniri potest si moti cujusque corporis motorem et

1. Cf. De libertate (Foucher de Careil, B, 178 sqq). Generales Inguisitiones, $ 136 (Puiz., VII, G, 29) et La Logique de Leibniz, p. 210 sqq.

He":