Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

SCIENTIA MEDIA 25

———————_—— —

Piz., IV, 3, c, 13-14 (3 p. in-folio).

Principium omnis ratiocinationis primarium est, nihil esse <aut > fieri, quin ratio reddi possit, saltem ab omniscio, eur sit potius quàäm non sit, aut eur sic potius quàäm aliter, paucis Omnium rationem reddi posse.

Definitio libertatis, quod sit potestas agendi aut non agendi positis omnibus ad agendum requisitis, omnibusque tam in objecto quam in agente existentibus paribus, est chimæra impossibilis, quæ contra primum principium quod dixi pugnat.

Hæc notio libertatis ignota fuit antiquitati; nulla ejus in Aristotele vestigia reperiuntur, Augustini systema planè evertit, à Magistro sententiarum, Thoma, Scoto, ac plerisque Scholasticis veteribus aliena est; celebrata primum à [Molinistis| Scholasticis posterioribus >, eludendis potius quàm tollendis difficultatibus apta.

Apud Veteres liberum à spontaneo differt, ut species à genere, nimirum libertas est spontaneitas rationalis. Spontaneum est cujus agendi principium in agente est, idque et > in libertate contingit. Nam positis omnibus ad agendum requisitis externis, mens libera agere potest aut non agere, prout < scilicet >> ipsamet disposita est.

Voluntatis objectum esse bonum apparens, <et_>> nihil à nobis appeti nisi sub ratione boni apparentis, dogma est vetustissimum communissimumque. Pui., IV, 3,c, 15 (1 f. in-8°).

Scientia Media. Novembr. 1677.

pi" illud summum : wihil esse sine ratione, plerasque Metaphysicæ controversias finit. [llud enim videtur negari non posse à Scholasticis, nihil fieri, quin DEUS si velit rationem reddere possit, eur factum sit potius quim non sit. Quin etiam de futuris conditionatis circa quæ scientiam mediam introduxère Fonseca et Molina, idem dici potest. Scit DEUS quid infans fuisset futurus si adolevisset, sed et scientiæ

PuiL., 1V,3,c, 13.

Er

Puiz., IV, 3,c, 12.