Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

ut PE LEA

RÉSUMÉ DE MÉTAPHYSIQUE

(r4) Sequitur etiam eam prævaluisse seriem, per quam plurimum oriretur distinctæ copgitabilitatis.

(x5) Porro distincta cogitabilitas dat ordinem rei et pulchritudinem cogitanti. Est enim ordo nihil aliud quam relatio plurium distinctiva. Et confusio est, cum plura quidem adsunt, sed non est ratio quodvis à quovis distinguendi.

(16) Hinc tolluntur atomi, et in universum corpora in quibus nulla est ratio quamvis partem distinguendi à quavis.

(17) Sequiturque in universum, Mundum esse Kôsuoy, plenum ornatûs; seu ita factum ut maximè satisfaciat intelligenti.

(18) Volaptas enim intelligentis nihil aliud est quim perceptio pulchritudinis, ordinis, perfectionis. Et omnis dolor continet aliquid inordinati sed respectivè << ad percipientem >>, cm absolutè omnia sint ordinata.

| (x9) Iraque cùm nobis aliqua displicent in serie rerum, id oritur ex defectu intellectionis. Neque enim possibile est, ut omnis Mens omnia distinctè intelligat; et partes tantum alias præ aliis observantibus, non potest apparere Harmonia in toto.

(20) Ex his consequens est in Universo etiam justitiam observari, cùm fustitia nihil aliud sit, quäm ordo seu perfectio circa Mentes.

(21) Et Mentium maxima habetur ratio, quia per ipsas quäm maxima varietas in quam minimo spatio obtinetur.

(22) Et dici potest Mentes esse primarias Mundi unitates, proximaque simulacra Entis primi, quia distinctè percipiunt necessarias veritates, id est rationes quæ movere Ens primum, et universum formare debuerunt.

(23) Prima etiam causa summæ est Bonitatis, nam dum quantum plurimum perfectionis producit in rebus, simul etiam quantum plurimum voluptatis mentibus largitur, cum vo/uplas consistat in perceptione perceptionis'. (24) Usque aded, ut mala ipsa serviant ad majus bonum, et qudd dolores reperiuntur in Mentibus, necesse sit proficere ad majores voluptates.

1. Sic, pour : perfectionis.

Puaic., VIII, ro1.

101 Verso.

+ mt