Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Paiz., VIII, 100.

100 verso.

101 recto.

534 RÉSUMÉ DE MÉTAPHYSIQUE AZ necessitatum (seu negatarum in opposito possibilitatum) aliquid efficerent nisi possibilitates fundarentur in << re >> actu existente.

(3) Hoc autem Ens oportet necessarium esse, alioqui causa rursus extra ipsum quærenda esset cur << ipsum 2> existat potiüs quam non existat, contra Hypothesin. < Est scilicet Ens illud ultima ratio Rerum, et uno vocabulo solet appellari DEUS. =>

(4) Est ergo causa cur Existentia prævaleat non-Existentiæ, seu Ens necessariumn est EXISTENTIFICANS.

(5) Sed quæ causa facit ut liquid existat, seu ut possibilitas exigat existentiam, facit etiam ut omne possibile habeat conatum ad Existentiam, cum ratio restrictionis ad certa possibilia in universali reperiri non possit.

(6) Traque dici potest Omne possibile ExISTITURIRE, prout scilicet fundatur in Ente necessario actu existente, sine quo nulla est via qua possibile perveniret ad actum.

| (7) Verum hinc non sequitur omnia possibilia existere : sequeretur sanè si omnia possibilia essent compossibilia.

(8) Sed quia alia aliis incompatibilia sunt, sequitur quædam possibilia non pervenire ad existendum, suntque alia alüis incompatibilia, non tantüm respectu ejusdem temporis, sed et in universum, quia in præsentibus futura involvuntur.

(9) Interim ex conflictu omnium possibilium existentiam exigentium hoc saltem sequitur, ut existat ea rerum series, per quam plurimum existit, seu series omnium possibilium maxima.

(ro) Hæc etiam Series sola est determinata, ut ex lineis recta, ex angulis rectus, ex figuris maximè capax, nempe circulus vel sphæra. Et uti videmus liquida sponte naturæ colligi in gutras sphæricas, ita in natura << universi >> series maximè capax existit.

(rr) Existit ergo perfectissimum, cm nihil aliud perfectio sit, quim quantitas realitatis.

(12) Porro perfectio non in sola materia collocanda est, seu in replente tempus et spatium, cujus quocunque modo eadem fuisset quantitas, sed in forma seu varietate.

| (13) Unde jam consequitur materiam non ubique sibi similem esse, sed per formas reddi dissimilarem, alioqui non tantum obtineretur varietatis quantum posset. Ut taceam quod alibi demonstravi, nulla alioqui diversa phænomena esse extitura.