Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

LETTRE SUR LA CARACTÉRISTIQUE 29

Omne præclarum artificium experimento vel demonstratione detectum Paz, V, 6,c, 10. hymnus est verus et realis DEO cantatus, cujus admirationem auget.

Puic., V,6,c, 11 (2 p.in-4°); copie de la main d’un secrétaire. Parz., V,6,c, 11.

Illustris atque Excellentissime Domine, Patrone Magne.

Quoniam Excellentia vestra delectatur meditationibus de lingua quadam philosophica, quam alii Characteristicam et universalem dicunt; idcirco etiam hic brevibus aperiam, quæ mihi aliquando circa eam obortæ sint cogitationes. Loco fundamenti autem pono connexionem titulorum meorum, juxta quam excerpta Methodica ordinanda esse alibi docui. Commodiorem enim et faciliorem, imo cum rebus magis convenientem ordinem nondum reperi, quamvis aliorum ordines inspicere non neglexerim. Si autem præcipuis in ordine meo titulis certos characteres adscribam, de reliquis etiam res erit confecta. Sunt in eo tituli præcipui DIVITIÆ, HONORES, VOLUPTATES. Tribuatur igitur divitiis signum quadrati [], honoribus circuli ©, voluptatibus trianguli A. Privative opposita horum sic designentur, ut fZ significet paupertatem, @ contemtum, À carentiam commoditatum vitæ, cibi scilicet et potus. Sic Y bonum, ÿ malum potest significare. Intellectus notetur sic : ®, ignorantia sic : @, voluntas autem sic : 4. Qui accurate perlegit titulos meos, sciet, quomodo ad hosce paucos reliqui omnes, si modo non sint ex revelatione sive Theologia intimiore desumti, referantur. Reliqui ergo tituli hisce subordinati per adjectionem variam circulorum, linearum aliarumque figurarum possent indigitari. Divitiarum signum fuit hoc []. Denotet ergo pecunias hoc A1, commercia SJ, labores hoc [, liberalitatem Q, avaritiam ES, etc. Rebus etiam Theologicis sui characteres possent assignari. Deum tale signum posset exprimere @, etc. Hæc lingua uno vel altero die, quin addisci possit, minime dubito. Cunctæ nationes consensu quodam facto possent omnes res iisdem characteribus designare. Consenserunt pleræque gentes in eo, quod circulum in 360 gradus, Zodiacum in 12 signa dispertiantur. Cum igitur res supra proposita præsenti se commendet utilitate, facile apud multos, si modo præconem idoneum inveniret, applausum mere-