Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

572 COMBINATORIA

| Maru.,111,A,26,. Marn., III, À, 26, a (1 feuillet).

Sæpe cogito de Machina Combinatoria, sive Analytica, qua et Cal| culus literalis perficiatur. Ut si sint aliquot æquationes, et totidem incognitæ, id agitur ut omnes ordine incognitas tollamus usque ad unam.

Suit la description d’une telle machine.

Maru.,Ill,4,26,b. Marx., III, À, 26, b (un coupon). ‘

Combinatoria ad 134.

Algebra et Combinatoria differunt apud me, ut Analysis et Synthesis.

Est autem methodus analytica, cum quæstio aliqua proposita tamdiu

resolvitur <Z in notiones simpliciores, > donec ad ejus solutionem

perveniatur. Methodus vero synthetica est, cum a simplicioribus notio-

nibus progredimur ad compositas, donec ad propositam deveniamus.

Pleraque hominum inventa sunt potius synthetica quam analytica;

exempli gratia si Monachus, qui Bombardam invenit, quæsivisset Machi-

nam solito fortiorem, atque conclusisset eam se habiturum si materiam

parare posset fulminis imitatricem, seu quæ subito incensa se dilataret;

atque ita pulverem fulminantem vel jam ab aliis inventum adhibere se

debere conclusisset, vel ipse invenisset analysi continuata, inquirendo

scilicet quæ inflammationi et dilatationi apta essent; is inquam proces-

sisset methodo analytica. Sed cum Monachus ut ferunt cum * in pulverem

| pyrium incidisset, ejus vim cogitando conjunxit cum instrumentis ubi

| maxima vis desideratur, qualia sunt bellica : statim enim secum ratioci| natus de usu inventi a se pulveris, cogitavit maximum fore, si canali includi possèt, et dirigi ictus in locum destinatum. Combinationem igitur

| inventi a se pulveris cum aliis rebus instituit, nempe cum re bellica. Ita inventum pyxidis nauticæ combinatorium potius quam analyticum esse credibile est°. Crediderim enim potius, hominem aliquem ingeniosum,

1 IGFAMATH:., 1.20; di 27 D. 2, L'un des deux cum est de trop. 3, Cf. Phil, NII, Go.