Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

CONSCRIBENDA METHODO INVENTORIA Sn

tædio barbaries reducatur >>, cum nimia rerum librorumque multitudo omnem delectus spem adimet, et solida ac profutura mole inanium obruentur.

Qua ratione occurri posset tanto malo, et sæpe meditatus sum, et egregios viros consului, quorum aut colloquiis frui licuit aut scriptis : et cum tandem aliquod mihi viderer remedium deprehendisse quod et maxime compendiosum, et efficax et in privatorum aliquot potestate esset, et sumtibus exiguis transigeretur; præterea arcana quædam artis Inventoriæ divino munere mihi obtigissent, illustrium admodum speciminum experimento comprobata, quæ ubi producam in publicum, spei majoris non contemnendos fidejussores fortasse dedisse videbor ? : ideo ausus sum viros aliquot doctrina et optima in rempublicam voluntate præstantes ad communem operam invitare.

| Volo autem omnia ex ipsorum non minus sententia transigi quam mea; neque aliam quam hortantis personam sumo; cætera pari conditione futurus, operamque illis eandem offerens, quam ab ipsis desidero. Itaque ut per gradus eamus, consilia arbitror communicari primum debere, ut Societatis Leges quæ e re videbuntur quam primum constituantur, earumque executio maturetur.

Consilii autem sive desiderii mei summam hic delineabo, quam intelligentibus judiciis summitto. De Modo autem dicam paulo distinctius, conferamque cum illis, qui instituti rationem probabunt, auxiliaque mutua pollicebuntur 5.

Summa Consilii est Notitiarum humanarum potissimarum dudum cognitarum vitæ utilium ordinatio ad inveniendum apta. Nam quemadmodum in numerorum progressionibus tabula quadam condita < aliquousque > apparere solet modus eam sine ullo labore continuandi (ut si numeros quadratos, seu qui fiunt ex numerorum multiplicatione in seipsos, aliquis quærat, et in tabula exhibeat, apparebit mox modus Tabularum continuandi facillimus, per solam additionem sine multiplicatione ulla ‘.

1. Cf, les Préceptes pour avancer les sciences (Phil., VII, 160). 2 Allusion au Calcul infinitésimal, inventé en 1675, publié en 1684. Cf. une note du 26 mars 1676, ap. Math., V, 216, et ap. La Logique de Leibniz, p. 84, n. 3. 3. CF. la Consultatio de Naturæ cognitione ad vitæ usus promovenda instituendaque tn cam rem Societate Germana quæ scientias artesque maxime utiles vitæ nostra lingua describat patriæque honorem vindicet, ap. Foucher de Careil, VIL 105-126. 4. CF. Lettre à l'Électrice Sophie, 12 juin 1700 (Phil., VII, 553), et La Logique de Leibniz, p. 262.

PaiL., V, 7; f. 1.

1, Verso.