Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
BAIE V7 ce
2, recto.
32 CONSILIUM DE ENCYCLOPÆDIA NOVA
Numeri OMS NAT IG EN
Quadrati O I 4 9 16 25 36 49 64 81 100
Differentiæ seu impares OI 3 $ 7 9 II I3 IS 17 19
Nam si numerum imparem << 15 >> ordine respondentem quadrato ut 49 addas, habebis <numerum >> quadratum sequentem 64. sola additione nec opus est numerum 8 in se multiplicare, idemque est in <numeris >> altioribus. << ubi difficilior multiplicatio est, ac proinde magnum habet usum compendium hoc per additionem =). Eodem modo inventis in quolibet genere rerum velut in Tabula © recte ordinatis, patebit modus inventa continuandi, <id est inveniendi nova => longe facilior, quam si quis eadem singulatim et a serie sua velut avulsa invenire tentaret.
| Quoniam autem res maxime in conspectu sunt et velut in Tabula apparent cum nude et simpliciter proponuntur, < exutæ omni superflua mole >, ideo conscribenda erit hæc Encyclopædia more mathematico per propositiones accurate et nervose conceptas, quibus tamen << subinde > scholia adjicere licebit illustrandi causa, in quibus major erit exspatiandi libertas. Certum est enim non mathematica tantum, sed et alia omnia per theses quasdam sive enuntiationes < distincte > tractari posse.
[Positiones illæ disponendæ sunt ordine inventionis. |
Quærendæ sunt quoad fieri potest propositiones < plerumque vere, quarum distinguendi gradus; sed si fieri potest, in primis adhibendæ > Universales, et ex universalibus illæ præferendæ sunt quæ sunt subjecto reciprocæ, illarum enim maxime usus est <et > in analysi, cum eæ quæ universales quidem non tamen reciprocæ sunt in synthesi solummodo fere locum habeant !. Et huc pertinent illæ leges philosophandi, quas tulit Aristoteles, et Ramistæ olim inculcabant.
Propositiones in una quaque Scientia sunt vel principia vel conclusiones. Principia sunt vel defnitiones, vel Axiomata vel Hypotheses vel Phænomena >>, ex quibus Definitions per se quidem sunt arbitrariæ, usui tamen accommodari et communi sociorum consensu probari debent, ne a diversis diversimode sumtæ in toto corpore confusionem parlant >. ,
Axiomata sunt, quæ ab omnibus pro manifestis habentur, < et attente considerata ex terminis constant >.
1. V. les Lettres à Conring de 1678 (Phil., I) et La Logique de Leibniz, p. 206.
mé pme +