Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

CONSCRIBENDA METHODO INVENTORIA 33

Hypotheses sunt propositiones quæ magnum usum habent successumque ac conformitate conclusionum aliunde notarum ex ipsis pendentium firmantur; nondum tamen a nobis demonstrari satis exacte possunt, ideoque interim assumuntur.

Phænomena sunt propositiones quæ per experientiam probantur, sed si experientia non sit factu facilis aut a nobis ipsis facta non sit, testibus probanda est. Et ab experimentis dubiis abstinendum nisi cum magni sunt momenti, <<et tunc admonendum est, quem fidei gradum habeant >.

Conclusiones sunt vel observationes vel theoremata vel problemata. Observationes fiunt per solam inductionem ex phænomenis. Theoremata vero inveniuntur per ratiocinationem ex quibuscunque principiis, sed enunciant tantum quod sit verum. At problemata præterea referuntur ad praxin, ubi notandum est, omnia denique cætera dirigi debere ad problemata seu praxes vitæ utiles.

Ordo positionum debet esse Mathematicus, sed tamen diversus ab Euclidæo. Nam Geometræ accurate quidem sua demonstrant, sed animum cogunt magis quam illustrant‘, in quo quidem admirationem sibi majorem pariunt, dum invito Lectori assensum extorquent, eumque arte improvisa circumveniunt, sed memoriæ atque ingenio | Lectoris non satis consulunt, quia rationes causasque naturales conclusionum quodimmodo occulunt, ut non facile agnoscatur modus, quo sua inventa obtinuere. Cum tamen in unaquaque scientia illud sit potissimum, nosse non tantum conclusiones earumque demonstrationes, sed et nosse inventorum origines, quas solas memoria retinere sufficit, quia ex illis cætera possunt proprio marte derivari. < Itaque conjungi debent inventionis lux, et demonstrandi rigor, et > cujusque scientiæ elementa ita scribenda sunt, ut lector sive discipulus semper connexionem videat, et quasi socius inveniendi Magistrum non tam sequi quam comitari videatur, ita minus quidem admirabiles apparebunt scientiæ, ed magis utiles erunt faciliusque poterunt promoveri. < Sed ad tradendas ad scribendas® hoc modo scientias, opus est viris inveniendi capacibus < et qui veras rationes tenent =>, scribere enim eas ita debent, quemadmodum si eas

1. Cf. le Specimen Geometriæ luciferæ (Math, VIL, 260) et la Logique de PortRoyal, IV° partie, ch. 1x.

2. Double emploi. Leibniz a oublié de biffer l'une des deux expressions.

INÉDITS DE LEIBNIZ. 3

PHILSAVE7 2

2, verso.