Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Mar., IX, 1.

590 PHORANOMUS

Marx., IX, 1.

PHORANOMUS SEU DE POTENTIA ET LEGIBUS NATURÆ : [DIALOGUS] ?.

Préface :.

C“ Geometricis demonstrationibus jam evicerimus æquipollentiam omnium Hypothesium, in motibus quorumcunque < et quotcunque >> corporum, quæ solis impressionibus corporeis moventur; consequens est ne Angelum quidem discernere posse, in rigore Mathematico, quodnam ex pluribus < hujusmodi >> corporibus quiescat, ac centrum sit motus cæterorum. Et sive corpora Liberè moveantur, sive concurrant inter se, ea est admiranda naturæ lex, ut nullus oculus, in quocunque puncto materiæ ponatur, certis indiciis discernere possit ex phænomenis, ubinam et quantus qualisve sit motus; circa ipsum Deus omnia an ipsummet agat : Et ut in summa dicam << (cum spatium sine materia res imaginaria sit >>) Motus in rigore Mathematico nihil aliud est, quam mutatio situs corporum inter se, neque adeo absolutum quiddam est, sed in relatione consistit. Idque ex ipsa definitione loci Aristotelica jam consequitur, motus enim loci mutatio est, et locus est superficies ambientis; qua mutata motus contigit, sive ambiens sive locatum quiescente altero discessisse ponatur.

Cum verd nihilominus homines motum et quietem assignent corporibus << etiam illis, quæ neque ab intelligentia, neque ab interno instinctu

1. Voir l'analyse sommaire et les extraits que GErHArDT a donnés de cet ouvrage (qu'il date de 1688) ap. Math., VI, 8-9, et Archiv für Geschichte der Philosophie, t. I, p. 575-581 (1888).

2. Adressé à Thévenot.

3. D'après un brouillon de 4 pages de la main de Leibniz, et une copie de 4 pages de la main d’un secrétaire, revue par Leibniz. La pagination est celle de la copie.