Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PHORANOMUS

[PA] (te) =

moveri censent >>, videndum est quo sensu faciant ne falsa dixisse judicentur. Et respondendum est eam Hypothesin eligendam esse, quæ est intelligibilior; neque aliud esse veritatem Hypotheseos, quam ejus intelligibilitatem. Et cum diverso respectu non tam hominum et opinionum, quäm potius rerum ipsarum quæ tradendæ sunt una Hypothesis alià sit intelligibilior et scopo proposito convenientior; | etiam diverso respectu, una erit vera, altera falsa. << Ut proinde veram esse Hypothesin nil aliud sit, quam recte adhiberi. > Et quemadmodum pictor idem palatium diversis projectionibus scenographicis exhibere potest, sed peccare tamen judicatur in eligendo, si eam præferat, quæ partes tegit, aut obscurat, quas cognoscere impræsentiarum interest << ita quoque non magis peccabit Astronomus Theoriam planetarum explicando Hypothesi Tychonica, quäm >> si in doctrina Sphærica tradenda explicandisque diebus et noctibus Hypothesi Copernicana utatur, et difficultate oneret discipulum, quæ non est hujus loci. Et male loqueretur Historicus, Copernicanum licet systema secutus, qui pro sole terram moveri, aut in signo arietis versari dictitaret; nec minus falso (id est absurde) dixisset Josua, sta terra.

Itaque non est opus cum Marino Mersenno et Honorato Fabrio, viris licet doctis et religiosis, eo confugere, ut < tantum >> provisionalis (si ita loqui licet) censura in eos stricta dicatur, qui Scripturam sacram populariter locutam contendunt, quasi aliquando demonstrato motu terræ contingere posset, ut declararet Ecclesia non aliter intelligi debere vérba Scripturæ sacræ, quam illud poëtæ : provehimur portu, terræque urbesque recedunt ‘. Sed merito dicetur Scripturam sacram hoc loco servata et veritate et verborum proprietate locutam esse, nec tam sese | accommodare opinionibus hominum, quàm potius reconditos ferre maximos omnigenæ sapientiæ thesauros, id enim dignius est autore Deo.

Sed cum in theoria planetarum explicanda Hypothesis Copernicana mirificè illustret animum, et Harmoniam rerum pariter ac sapientiam creatoris pulcherrimè ostendat; cæteræ autem innumeris tricis laborent, et omnia turbent miris modis, dicendum est, ut Sphæricam Ptolemaicam, ita vicissim Theoriam Copernicanam esse verissimam, id est maximè

1. Vircice, Enéide, III, 72.

T 35

MATH., IX, 1.