Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

em chi

PHORANOMUS 593

effulgescente, ut Copernicus vix majus aliquid ad confirmandassententias Maru., IX. 1.

suas vel optare potuisse videatur. Sed tamen hoc systema seipsum vicit, in Keplero qui « jura poli rerumque fidem, legesque deorum » primus patefecit mortalibus, observans : cuncta prodire phænomena si terra et planetæ omnes primarii ponantur ferri in Ellipsi cujus in foco sit sol, et eam esse motus legem in planetæ orbita, ut areæ ex sole abscissæ sint temporibus proportionales.

Supererat, ut ratio tam inexpectatæ leois << physica > redderetur, quod demum nobis singulari felicitate successit. Inveni enim motum hunc planetarium universalem pulcherrime explicari per communem planetarum vorticem circa solem, im ex ipsa motus lege consequi geometrice, ut resolvi possit in duos, circulationem harmonicam circa solem < (cujus scilicet proportione minor in majore à sole distantia sit velocitas) >>, et accessum rectilineum ad solem << exemplo gravitatis vel magnetismi >; postquam << scilicet >> demonstravi eam esse proprietatem universalem et reciprocam circulationis harmonicæ (: in qua crescentibus uniformiter distantiis à centro, harmonicè decrescunt velocitates, et vicissim :) ut areæ ex centro abscissæ sint temporibus proportionales, quæcunque sit lex motus paracentrici. Itaque eo jam res rediit, ut quod veteres vix votis attigisse videntur, primaria Universi phænomena per Geometricam Analysin ad simplicissima et clarissima intelligendi prin-

cipia, id est optimam adeoque et verissimam (eo quo diximus sensu) Hypothesin reducta habeamus.

INÉDITS DE LEIBNIZ. 8