Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PACIDIUS PHILALETHI

#11 o oO

enim fuerit certe experimento adhuc amplius minuetur. Sed ingenui est, fallere nolle : itaque facile patiar, ut de me sentiatis, prout res est, | dummodo hærenti subveniatis << et proficiendi occasionem detis >. — Parid. : Id faciemus, quantum in nobis erit. Tantum mihi si placet responde < interroganti. > Quoniam de motu tractare nobis propositum est, quæso, Charine, dic nobis quid motum esse putes. — Ch. : Qui possum ab initio dicere, quod vix in progressu multa industria erui posse arbitrabar. — Pacid. : Nonne Motum aliquando cogitasti? Ch. : Perinde est ac si quæras an sensibus ac ratione usus sum. Pa. : Dic ergo nobis quid animo obversatum sit cum de motu cogitares. — Ch. : Difficile est id statim colligere atque ex tempore explicare. Pa. : At tenta tamen : neque enim periculum est errandi, quicquid enim per motum a te intelligi dicas, perinde erit; dummodo non in progressu aliquid assuas, quod in ea notione quam sumsisti non contineatur. Ch. : Id cavere vestrum est, ego mofum esse arbitror, mutationem loci, et motum in eo corpore esse ajo, quod locum mutat. — Pa. : Euge, Charine, liberaliter et ingenue facis, quod nobis | statim exhibes, quæ vix multis interrogationibus extorquere sperabam : fac modo ut integrum sit beneficium tuum. — Ch. : An aliquid amplius adjiciendum putas. Pa. : Non utique, ubi quæ dixisti intellexerimus. — Ch. : Quid vero clarius quam mutatio, quam corpus, quam locus, quam inesse? — Pa. : Jonosce tarditati meæ, quæ facit, ut nec ea intelligam quæ aliis clarissima videntur. — Ch. : Ne illude quæso. — Pa. : Obsecro te, Charine, ut persuadeas tibi, nihil alienius esse ab ingenio meo, et sinceram esse professionem hæsitationis meæ. — Ch. : Tentabo explicare sententiam si interrogaveris. — Pa. : Recte. Statum mutationis nonne statum quendam rei esse putas? — Ch. : Puto. — Pa. : Differentem a priore rei statu >> ante mutationem, cùm omnia adhuc integra essent? — Ch. : Differentem. — Pa. : Sed < et >> ab eo qui erit post mutationem? Ch. : Haud dubie. — Pa. : Vereor, ne id nos conjiciat in difficultates. — Ch. : Quas obsecro. — Pa. : Permittisne | mihi exempli electionem ? — Ch. : Non habes opus permissione. — Pa. : Mors nonne mutatio est? — Ch. : Haud dubie. — Pa. : Actum ipsum moriendi intelligo. Ch. : Et ego eundem. — Pa. : Qui moritur vivitne? — Ch. : Perplexa est quæstio. — Pa. : An qui moritur mortuus est? — Ch. : Hoc impossibile esse video. Mortuum enim esse significat mortem alicujus esse

Maru., X, 11.

6 verso.

7 recto.

7 Verso.