Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Mars., X, 11.

5 verso.

5 recto.

598 PACIDIUS PHILALETHI

dicendus erat. — Th. : Post tot interpellationes paratum esse oportet debitorem, nisi malum nomen audire velit. — Ga. : Veritatis assequendæ causa societas inter nos contracta est, actionem autem pro socio scis, Pacidi, non ultra esse quam in id quod facere possis. Quantum autem possis, tuæ fidei committimus, ut agnoscas liberalita — | tem nostram. Scilicet contenti erimus solutione per partes; fac tantüm ne Charinum studio ardentem frustra ad te adduxerimus. — Ch. : Ego amicorum postulationibus preces meas jungo, nec absolutum opus, aut continuum sermonem flagito, sed instructiones fortuito nascentes, ut sermonis occasio tulerit ". — Theoph. : Meministi, Pacidi, quid nobis sæpè de Socraticis Dialogis prædicaveris : quid obstat quominus nunc tandem earum utilitatem exemplo * discamus, nisi forte Charinum infra Phædonem aut Alcibiadem ponis, quibus ille neque ingenio neque animis, neque fortuna cedit. — Pacid. : Video vos meditatos atque instructos venisse ad me circumveniendum; quid agam dum alius mecum lege agit, alius precibus non minus valituris tarditatem meam expugnat. Fiat, ut jubetis; permitto me voluntati vestræ. Sed qualiscunque successus erit, periculo vestro erit, neque enim illum aut sententiis meis, (: quarum in ea festinatione ne meminisse quidem satis possum :) aut Socraticæ methodo (quæ meditatione opus habet) præjudicare volo; cæterum res omnis ad te redit, Charine. | — Ch. : Quid ita? — Pacid. : Quia tute te docebis, hæc enim Socratica methodus est. — Ch. : Qui possim discere ab ignaro? — Pacid. : Disces à te nec ab ignaro, plura enim scis, quam quorum meministi. Ego tantüm reminiscendi eorum quæ scis, et inde ducendi quæ nescis occasionem dabo, et ut Socrates ajebat, gravido tibi atque parturienti obstetricio munere adero. — Ch. : Grave est, quod à me postulas, ut ignorantiam meam utcunque silendo tectam, prodam

sermone. — Gall. : Si Pacidio credimus, scientiam tuam ipse mirabere. — Ch. : Quanquam magnus mihi sit autor Pacidius, præsentior tamen est conscientia imei. — Pacid. : Nondum expertus es, Charine, quid per te possis; tentanda aliquando fortuna est, ut scias ipse quanti tibi esse debeas. — Theoph. : Age, Charine, permitte te nobis, neque intercede diutius utilitati tuæ ac voluptati nostræ. — Ch. : Pareo vobis, quan-

quam periculo opinionis quam de me habere potuistis : quantulacunque

1. Ici finit la copie de Leibniz (f. 51-32). 2. Dans le brouillon : experientia.