Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PACIDIUS PHILALETHI 507

—————…—…—…"—"—"…"…"…"…"…"—"—"—"—"—"—"—"—"—"—"—"————

Auctuanti sübveniebam; postea provectior delineationibus in plano factis ad solida repræsentanda contentus eram; denique eam imaginandi facilitatem paulatim nactus sum, ut rem totam omnibus numeris absolutam, omnesque eius partes ad vivum expressas animo formarem, et velut oculis subjectas | contemplarer. Sed cum de motu agebatur, omnis mea cura atque diligentia irrita fuit, neque unquam assequi potui, ut virium rationes atque causas imaginatione comprehendere, ac de machinarum successu judicare liceret, semper enim in ipso motus inchoandi initio hæsi, nam quod toto reliquo tempore evenire debebat, jam momento primo fieri quodammodo debere animadvertebam. Circa momenta autem atque puncta ratiocinari, id quidem supra meum captum esse fatebar. Quare à rationibus depulsus, ad experientiam meam atque alienam redactus sum, sed quæ nos sæpe fefellit, quoties eorum, quæ experti eramus, falsas causas pro veris sumseramus, atque inde argumentum ad ea quæ nobis similia videbantur porrexeramus. — Pa. : Præclara nobis narras, Charine, | et unde mihi ingeniis æstimandis sueto quid à te expectari possit si rectè ducaris, judicare facile est. Gaudeo enim impensè, quod tua experientia didicisti vires ac motus non esse rem subjectam imaginationi, quod magni momenti est in philosophia vera. Quod autem de necessitate doctrinæ motuum ad naturalem philosophiam ais, verissimum est, sed üis non adversatur, quæ supra dixi, de Logica ante omnia constituenda. Nam scientia rationum generalium, immersa naturis mediis, ut veteres vocabant, id est figuris (: quæ per se incorruptibiles atque æternæ sunt :) velut corpore assumto, Geometriam facit. Eadem caducis atque corruptibilibus sociata ipsam constituit scientiam mutationum sive motuum de tempore, vi, actione. Îtaque quemadmodum rectè Geometriam esse Logicam Mathematicam egregius nostri seculi philosophus dixit, ita Phoronomiam esse Logicam Physicam | audacter asseverabo. — Cha. : Magno me beneficio affeceris, Pacidi, si aliquam in hoc argumento mihi lucem accenderis. — Ga. Diu est, quod nobis meditationes tuas de motu promittis : tempus est ut satisfacias expectationi nostræ, nisi arculæ tuæ qua chartas recondis, vim à nobis adhiberi mavis. — Pa. Reperietis in ea pro thesauro, quod ajunt, carbones; pro elaboratis operibus schedas sparsas, et subitanearum meditationum vestigia male expressa, et memoriæ tantüm causa non nunquam servata. Quare si quid a me desiderabatis dignum vobis, dies mihi

MaTH., X, 11.

4 recto.

4 verso.

5 recto.