Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

MATE., X, 11.

3 recto.

3 verso,

596 PACIDIUS PHILALETHI

hujus causa a Republica ad Philosophiam, non invito Theophilo, sermonem ita flexi :

Pacidius : Quod de historia civili ais, Theophile, corrumpi abillis, qui ex conjectura, causas occultas eventuum conspicuorum fingunt, id in historia naturali etiam periculosius fieri Gallutius noster sæpe questus est. — Gallutius : Ego certè sæpe optavi, ut observationes naturales, et inprimis historiæ morborum nobis exhiberentur nudæ et ab opinionibus liberæ, quales Hippocraticæ sunt, non Aristotelis, non Galeni, non recentioris alicujus sententiis accommodatæ : tum demum enim resuscitari poterit philosophia, cum fundamenta solida jacta erunt. — Theophilus : Non dubito quin regia sit via per experimenta, sed nisi ratiocinatio eam complanaverit, tardè proficiemus et post multa secula in initiis hærebimus. Quim multas enim observationes præclaras, apud Medicos congestas habemus, quot elegantia Chymicorum experimenta feruntur, | quanta rerum sylva à Botanicis aut anatomicis suppeditatur, quibus miror philosophos non uti, nec ducere ab ipsis, quicquid inde duci potest : quod si facerent, fortè haberent in potestate multa quæ sibi deesse queruntur. — Pa. : Sed nondum extat ars illa, per quam in naturalibus ducatur ex datis quicquid ex illis duci potest, quemadmodum id ordine certo in Arithmetica atque Geometria præstatur. Geometræ enim proposito problemate vident an sufficientia habeant data ad ejus solutionem, ac viæ cuidam tritæ atque determinatæ insistentes, omnes problematis conditiones tamdiu evolvunt, donec ex ipsis quæsitum sponte prodeat sua. Hoc ubi in naturali philosophia præstare didicerint homines, discent autem ubi meditari volent, mirabuntur forte multa à se tamdiu ignorata, quod non ignaviæ aut cæcitati antecessorum, sed methodi veræ defectui tribui debet, quæ sola lucifera est. — Charinus : Si mihi talium inexperto sententiam dicere permittitis, asseverarim à Geometria ad Physicam difficilem | transitum esse, et desiderari scientiam de motu, quæ materiam formis, speculationem praxi connectat, quod experimentis qualibuscunque tyrocinii castrensis didici : sæpe enim mihi machinas novas et jucunda quædam artificia tentanti successus defuit, quod motus ac vires non perinde ac figuræ et corpora delineari atque imaginationi subjici possint. Quoties enim structuram ædificii aut munimenti formam animo conceperam, initio quidem exiguis modulis ligneis [aut cereis] aliave ex materia confectis cogitationi