Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PACIDIUS PHILALETHI 001

momentum fuit? — Ch. : Fuit. — Pa. : Rursus, Charine, putasne Maru,, X, rr.

aliquos vixisse, qui nunc mortui sunt. — Ch. : Certum est hoc quoque, imd idem priori est. — Pa. : Suffcit certum esse. Ergone status mortui cœpit? — Ch. : Cœpit. — Pa. : Et primum aliquod hujus status momentum sive initium fuit? — Ch. : Fuit. — Pa. : Superest hoc unum mihi respondeas, idemne sit ultimum momentum vivendi et primum momentum non vivendi. — Ch. : Si nihil asserendum est quam quod certo comprehendimus, id quidem asseverare non ausim. — Pa. Gratulor tibi, Charine, quod artem dubitandi, sane non exiguam, didicisti. Hic enim | (fatebor tibi) aliquod judicii tui experimentum capere volui. Sed dic mihi, quæso, quid te hic tam cautum fecerit? — Ch. : Videbam inferre te velle, communi vivendi ac non vivendi momento eundem simul vivere ac non vivere, quod absurdum esse agnosco. Pa. : An rectam futuram fuisse putas illationem? — Ch. : Non puto ei resisti posse. — Pa. : Quid ergo de sententia sentis ex qua absurdum necessario sequitur? — Ch. : Absurdam esse. — Pa. : Ergo duo momenta se immediate sequi possunt, unum vivendi, alterum non-vivendi. — Ch. : Quidni, cum possint et duo puncta : quod mihi opportune admodum in mentem venit, cum rem quodammodo oculis

subjiciat. super Tabula perfecte plana AB. 2)

feratur sphæra prorsus rotunda C; manifes- à l Ë tum est non cohærere sphæram plano, neque extrema habere communia, alioqui unum sine altero non moveretur; manifestum est tamen contactum non nisi in puncto esse, et extremum aliquod sive punctum sphæræ, d, ab extremo sive puncto tabulæ, e, non distare. duo ergo puncta, dete, simul sunt, etsi unum non sint. | — Pa. : Nihil planius aptiusque potuit dici. — The. : Memini Aristotelem quoque contiguum à continuo ita discernere, ut continua sint, quorum extrema unum sunt, contigua quorum extrema simul sunt. — Pa. : Eodem ergo modo dicemus cum Charino, statum vivi mortuique tantum contigua esse, nec communia extrema habere. — Ch. : Urbanè admodum me autorem citas eorum, quæ tu in animo meo nasci fecisti. — Pa. : Jam dixi te sententias tuas tibi debere, occasiones mihi. Sed hoc in majoribus comprobabitur, quanquam eundum sit per gradus. — Gall. : Patere ergo, ut quæram an ex his aliquid momenti cujusdam putes duci posse. — Pa. : Mirarer hoc te non jamdudum quæsivisse << nisi te Gallutium esse nossem >>. Scio

g recto.

(le)

verso.