Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

602 PACIDIUS PHILALETHI

Maru., X, 11. enim << alioqui > viris in naturæ inquisitione, et experimentorum luce versatis hæc aut inepta aut certe inutilia videri; sed acquiesces opinor, ubi consideraveris; cum de principiis agitur nihil parvum debere videri. — Ga.: Non sum adeo à rebus abstractis alienus, ut non agnoscam, tenuia omnium scientiarum initia esse, velut stamina prima telæ majoris.

10 recto. | Sed cum sciam solere te paulatim viam ad majora moliri, prægustum aliquem expectabam qui dictis dicendisque luci esset. — Pa. : Non possum hîc, Galluti, satisfacere desiderio tuo, nec, si possem, deberem : Non possum, quia ut venatores non certam semper ac designatam sequuntur feram, sed obvia sæpe præda contenti sunt; ita nos aliquando cogimur arripere veritates, ut quæque primum occurrerit, certi nunquam non lucrosam hanc esse capturam, et magno satis numero collecto, tum demüm subductis rationibus recognitisque opibus nostris atque digestis majorem spe thesaurum reperiri. Adde quod non meo tantum arbitrio colloquium connectitur sed Charini : responsionibus accommodandæ sunt interrogationes meæ. Si vero possem tibi jam tum ante oculos ponere futuri sermonis œconomiam, etiam te judice, ubi me audieris, non deberem : nonnunquam enim gaudemus falli, et major eventus gratia est, cum non expectatur : scis circulatores tum maxime oblectare

10 verso. Cum versis aliorsum oculis | spectatorum, inopinatum aliquid e pera velut e nihilo educunt. — Gall. : Hac spe non amplius interpellabere. — Pa. : Ad te igitur redeo, Charine; conclusimus impossibilem esse statum mutationis. — Ch. : Ita certe si momentum mutationis pro momento status medii seu communis sumatur. — Pa. : At nonne res mutantur? — Ch. : Quis neget? — Pa. : Mutatio ergo est aliquid. Charin. : Certe. — Pa. : Aliud ab eo quod impossibile ostendimus, < momentaneo scilicet statu. > — Ch. : Aliud. — Pa. : An ergo status mutationis aliquem temporis tractum postulat? — Char. : Videtur. Pa. : Potestne aliquid pro parte existere aut non existere. — Charin. : Hoc clarius explicandum est. — Pa. : Potestne crescere aut decrescere veritas alicujus propositionis certo temporis tractu quemadmodum aqua incalescit aut refrigeratur per gradus? — Ch. : Minime quidem : puto enim totam statim falsam aut totam veram esse propositionem. nunc enim intelligo quæstionem, ut cum aqua calida sit etsi magis magisque incalescat, uno tamen momento opus est, ut ex non calida fiat calida

11 recto. vel contra, quemadmodum momento | fit ex recto obliquum. —