Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PACIDIUS PHILALETHI 603

Ch. * : Rursus ergo rediimus ad momentaneum mutationis statum, quem impossibilem esse apparuit. — Po. ? : Nescio quomodo reciderimus in difficultates quibus exieramus. — Pa. : Si duorum hominum facultates non nisi uno obolo differant, poteritne unus dives censeri quin idem et de altero judicium fiat. — Charin. : Non poterit credo. — Pa. : Ergo unius oboli differentia divitem vel pauperem non facit. — Char. : Non opinor. — Pa. : Neque unius oboli additio vel detractio divitem faciet non divitem, aut pauperem non pauperem. — Ch. : Non utique. Pa. : Nemo ergo unquam feri potest ex paupere dives vel ex divite pauper, quotcumque obolis datis vel ademtis. — Ch.: Quid ita obsecro? — Pa. : Pone pauperi obolum dari, an desiit pauper esse? — Ch.

Minime. — Pa. : Detur iterum obolus, an tum desiit? — Ch. : Non magis. — Pa. : Ergo nec tertio obolo dato desinet pauper esse. Ch. : Fateor. — Pa. : Par est ratio de alio quocunque : aut enim nunquam aut unius oboli adjectione desinet pauper esse : pone millesimo pauperem esse desinere, nongentesimo nonagesimo nono adhuc fuisse; | utique unus obolus depulit paupertatem. — Ch. : Agnosco vim argu-

menti, et me ita delusum miror. — Pa. : Faterisne igitur aut nunquam aliquem divitem vel pauperem fieri aut fieri posse uno obolo addito vel detracto. — Ch. : Cogor fateri. — Pa. : << Hoc argumenti genus

Acervum veteres appellabant, quod non omnino inutile est, si recte utaris. Nunc enim >> à discreta ad continuam quantitatem argumentum transferamus << ut si punctum À ad punctum B accedat > fiet aliquando ex non propinquo propinquum << ut in B >. Nonne eodem argumento quo paulo ante colligemus aut propinquum nunquam fieri, aut fieri unius pollicis << ut FB > accessione. — Ch. : Colligemus. — Pa. : At nonne pro pollice substituere poterimus pollicis centesimam aut millesimam aut aliam partem quantumlibet parvam? — |

Ch. : Certe. — Pur : Si pollicis <FB> * : DRE S centesima pars << CB = facit ex pro-

pinquo non propinquum, totus pollex non facit. — Ch. : Non utique : nam priores nonaginta novem partes FC = nondum fecere propinquum. — Pa. : Patet ergo pollicis accessionem non facere ex non propinquo propinquum nisi quia continet ultimam centesimam. —

1. Lire ;: Pacidius. 2. Lire: Charinus.

Matx., X, 11.

II VErSO.