Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

MATH., X, 11. 12 recto.

12 verso.

604 PACIDIUS PHILALETH!

Ch. : Et ultima cente —|sima CB pari jure non facit propinquum, nisi ob novissimum sui B. — Pa. : Novissimum autem nonne minimum est? — Ch. : Minimum utique, nam si non esset minimum >> aliquid ab eo rescindi posset, salvo eo quod propinquitatem facit. << Pone enim novissimum illud ipsius CB non esse minimum B sed rectam DE >> non per se sed ob aliam sui partem << adhuc minorem EB >> faciet ex propinquo non propinquum. — Pa. : Habemus ergo << vel nihil esse per quod quid propriè ac per se fiat propinquum vel > minimi adjectione aut detractione aliquid fieri ex propinquo non propinquum, adeoque minima esse in rebus. Jam minimum in loco potestne alio quam minimo temporis absolvi? — Char.

Non potest : alioquin pars ejus temporis partem loci absolveret, minimi

autem pars nulla est. — Pa. : Rursus ergo patet statum mutationis in præsenti exemplo (à longinquitate ad propinquitatem) momentaneum esse. — Ch. : Esto. — Pa. : Redit ergo diffcultas prior, ultimone

momento status prioris an primo posterioris ascribi debeat status mutationis. — Ch. : Videor tandem | mihi exitum reperisse. Dicam enim componi ex utroque << et licet momentaneus dici soleat, duo tamen momenta continere >> : quemadmodum locus contactus, < qui in puncto esse dicitur >>, utrumque corporum se tangentium extremum continet. — Pa. : < Rectè dixisti, et superioribus tuis congruenter neque ita >> [Nihil] habeo quod objiciam huic sententiæ tuæ. — Ch. : Mutationem ergo nuper proscriptam velut postliminio reduximus in naturam. — Pa. : Modo teneamus << esse contactum vel aggregatum duorum statuum oppositorum, non verd >> esse entis genus à qualitate sive statu ipso distinctum, neque << adeo esse >> statum medium, sive transitum a Potentia ad actum vel a privatione ad formam << quemadmodum vulso philosophi mutationem et motum concipere videntur >.

— Ch. : Jamergo mihi per-

1G 2G 3G 1H

® re L

J

missum erit, Motum definire mutationem. — Pa. : Ergo fateri debes motum << corporis ut GH ex AB vel 1G1H versus EF vel 3G3H > esse compositum ex novissimo momento existentiæ in loco << AB > a quo fit << motus >>, et primo momento existentiæ in loco proximo ad quem fit motus corporis. Quæso jam,

g|Luc) R A C E B