Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

606 PACIDIUS PHILALETHI

Matu., X, 11. vel non foret medio tempore (quippe quod in minimo nullum est) in loco medio << ut L > inter À et C, vel simul uno momento foret in omnibus locis intermediis. Quæ omnia absurda videntur. — Pa. : Optima est ratiocinatio tua sed in rem meam. — Ch. : Quid ita. — Py. : Saltem enim motum durante tempore NO per spatium LC. continuum nullisque amplius quietulis interruptum fatebere. Atque ita redisti ad id quod declinaveras. — Ch. : Non possum id diffiteri nam si alias rursus quietulas introducerem, rediret tantüm quæstio << eadem >> et tametsi indefinite progrederer subdividendo ac quietulas indefinite > exiguas

14 verso. atque indesignabiles, motulis ejusdem naturæ miscerem, opus tamen | et tempusculis atque lineolis foret, restarentque eædem semper ratiocinationes. Nam quies semper plus quam momentanea << foret, alioqui quies non foret; ergo et motus non momentanei, alioqui eorum aggregatum ad aggregatum >> quietularum collatum nullam haberet rationem

esignabilem, ac proinde aut nullus foret corporis progressus, aut, quales

vitavimus, saltus. — Pa. : Gaudeo, Charine, me sagacitate ingenii tui

magna laboris parte levari, hæc enim omnia mihi probanda erant. Unum

addo, admisso semel aliquo motu continuo quietes interspersas ei usui

non servire, cui eas destinàrant autores sui, nam illi capere non potuerunt

quomodo motus unus alio celerior esse possit, sine quiete interspersa.

Si enim corpus À feratur motu continuo per tempus non minimum

utcunque exiguum, ostendam motus inæqualitatem oriri sine quiete interspersa. Si enim

corpus À feratur motu continuo ex. din e,

utique radium c/fd aget in cge, motu etiam

continuo, ac proinde celerior erit motus radii

15 recto. in puncto d. | percurrente arcum dhe, quam

in puncto f. percurrente arcum f/e. — Ch. : Manifestum id quidem. — Pa. : Motu jam continuo admisso vide quæ consequüantur. — Ch. : Quænam obsecro? — Pa. : Quod nunc movetur estne adhuc in loco, à quo movetur? — Ch. : Non opinor, alioqui pari jure foret et in loco ad quem tendit : ac proinde in duobus locis simul. — Pa. : Jam ergo locum aliquem deseruit. — Ch. Eum scilicet à quo venit. — Pa. : Deserere autem non potuit sine motu. — Ch. : Fateor. — Pa. : Ergo quicquid movetur jam antè

motum est. — Ch. : Mira conclusio. — Pa. : Eodem argumento