Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PACIDIUS PHILALETHI 607

concludetur et quod movetur adhuc motum iri. — Ch. : Fateor, nam Maru., X, 17.

quod movetur, nondum est in loco in quo erit : non potest autem ad eum venire nisi adhuc moveatur. Ergo quicquid movetur, adhuc movebitur. — Pa. : Sed inde sequitur, motum esse æternum, ac neque incipere neque finire. — Ga. : Hoc Aristoteles tibi concedet, et qui hoc

areumentum tractavit Proclus. — | Th. : Vitanda hæc conclusio est. — :5 verso.

Pa. : Urique vitanda, sed si quis eam verè absurdam << non putet, eum simili argumento ad absurdum >> evidens adigemus, si pro motu indefnito, adhibeamus aliquam speciem motus aut gradum, ut si corpus corpori continuè appropinquet, demonstrabitur eodem argumento semper appropinquässe et semper appropinquaturum esse, quod absurdum est nam corpus. À motu ab r ad 2 appropinquat puncto B sed si ultra procedat a 2 ad 3. tunc non amplius ei propinquius AC) 10 AO reddetur sed ab eo recedet >. Ch. : Videtur et mihi idem argumentum adhiberi posse : nam quod appropinquat, non amplius est in loco remotiore ex quo appropinquat; ergo jam eum deseruit : deserere autem locum remotiorem << (nec tendere ad æquè vel magis remotum) > est appropinquare. idem nondum << adhuc >> est in loco propiore versus quem appropinquando tendit, ergo adhuc in eum veniet: venire autem in locum propiorem est appropinquare, erso adhuc appropinquabit. Ergo appropinquatio quoque æterna sive initii atque finis | expers erit, quod absurdum esse in confesso est. — Pa. : Sed quid respondemus : hæc enim ratiocinatio videtur omnem nobis evertere motum. — Ch. : Confugiam ex hac tempestate ad portum jam aliquoties salutarem. — P4. : Nactus aliquid mihi videris, Charine, quo confidas argumenti vim eludi posse. — Ch. : Judicium penes vos esto; si vera superiüs constituimus, negandum est veram atque nn dare esse propositionem hanc : Corpus ALIQUOD NUNC MOVETUR. Si quidem ipsum, #unc, sumitur pro momento, quoniam nullum est momentum transitus sive medii status, in quo dici possit corpus moveri, sive locum mutare, nam co momento neque foret in loco quem mutat, seque non foret, quemadmodum ostendisti : præterea aut in nullo foret loco aut in duobus, eo scilicet quem deserit et quem acquirit, quod fortè non minüs absurdum quam quod tu ostendisti |

< simul > esse et non esse aliquo in statu. Evitantur ista, si, utte pro-

ë

16 recto.

16 verso.