Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

MATH., X, 11.

17 recto.

17 Verso.

608 PACIDIUS PHILALETHI

bante cœpimus, motum esse dicamus statum compositum ex ultimo momento existendi in loco aliquo, et primo momento non existendi in eodem sed in alio proximo. Non ergo aliud erit motus præsens quam aggregatum duarum existentiarum momentanearum in duobus locis proximis, nec dici poterit : #unc aliquid moveri, nisi ipsum munc duorum proximorum momentorum summam sive duorum temporum < differentes status habentium >> contactum interpretemur. — Pa. : Fateor me quoque nullum alium videre portum, in quem nos recipiamus sed vereor tamen ut tuta satis statio sit quo loco anchoram tu jecisti. Ga. : Ubi tandem consistemus, si hinc quoque pellimur? — Pa. : Natura rerum viam inveniet; nemo unquam à recta ratione deceptus est. Th. : Multa hodie audivi præter opini-[onem meam, et res quas arbitrabar clarissimas tam subito tenebris involutas sum miratus. Sed facile agnosco nostram hanc esse culpam, << non tuam >, neque a philosophia res certas dubias reddi, sed a nobis incerta pro certis arrepta esse, quod agnoscere primus utique gradus est ad scientiam solidam atque imposterum inconcussam. — Pa. : Gaudeo cum viris prudentibus mihi negotium esse, nam vulgus nos otio abuti diceret; sed tanti est arcere profanos à philosophiæ sacris. Nunc sumtam à nobis notionem motus excutiamus, ut pateat an in ea quiescere liceat. Ais, Charine, nihil aliud esse motum quam aggregatum existentiarum momentanearum alicujus rei in locis proximis duobus. — Ch. : Ita certè ajo. — Pa. : Redeamus ad figuram << supra. >> sit mobile. G. cujus loca duo proxima À. et C. quorum intervallum debet esse nullum, sive minimum; sive, quod idem est, talia esse debent puncta, A.C. < ut nullum inter ipsa sumi possit punctum, sive ut si duo >> adessent Corpora KA, BC, ea se tangerent extremis A.C. Motus | ergo nunc est aggregatum duarum existentiarum rei G. in duobus punctis A.C. proximis, duobus momentis etiam proximis. — Ch. : Ita conclusum est. — Pa. : Si jam continuus est aliquamdiu motus, sine intercedente quiete, per aliquod spatium tempusque, < tunc >> sequitur, id spatium componi non nisi ex punctis et tempus non nisi ex momentis. — Ch. : Velim id clarius ostendas. Pa. : Si motus præsens est aggregatum duarum existentiarum, erit continuatus plurium. Nam continuum sumsimus atque uniformem. Existentiæ autem diversæ diversorum sunt momentorum atque punctorum, et Foto tempore atque loco durantibus non nisi aliæ atque aliæ existentiæ sunt

x 4

RS rs