Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Etes + -

PACIDIUS PHILALETHI 009

< sese immediate sequentes > ergo non nisi momenta atque puncta < se immediate sequentia in tempore ac loco erunt >. — Ch. : Etsi vim argumenti subagnoscam, penitüs tamen intelligam ex figura. — Pu. : Sit mobile punctum G. id nunc movetur ex A in C sive duobus momentis proximis, N. O. est in duobus spatii punctis proximis A.C. nempe primo momento N. in primo | puncto A. secundo momento O in secundo puncto C ex concessis. Quemadmodum autem puncto À proximum in spatio sumsimus punctum C et momento N. < proximum momentum O. © ita puncto C. proximum sumi poterit punctum E, et momento O proximum S. — Ch. : Haud dubie, neque enim ob motus, loci, temporis wniformitatem, ulla ratio pro uno potius quam pro alio inveniri potest << cum corpus de puncto non nisi in punctum proximum momento etiam proxime semper sequente, progredi possit. >> — Pa. : Quoniam ergo motus non nisi diversarum existentiarum <Z per momenta punctique aggregatum est, et æque continuus est ac spatium tempusque, ideo etiam ubique in spatio puncta, et in tempore momenta sese immediate sequentur, ea ipsa scilicet in qua motus continua successione incidit, ideo = tempus non nisi momentorum < et spatium non nisi punctoum > aggregatum erit. — Ch. : Fateor. — Pa. : Et, si quid aliud in tempore aut spatio occurreret, id a mobili transmitti non posset, pone enim C ab E intervallo aliquo abesse CE. quomodo id à mobili transibitur, nisi aut in puncta resolvatur proxima sibi, aut saltus recipiamus a vobis declinatos, quo mobile spatium aliquod | momento transmittit: ita ut non successive per omnia media transeat; nam dicere intervallum B transmitti tempore OP, nihil est dicere cum distinctè explicare necesse sit, quod momento quolibet ut S ac puncto quolibet < ut E inter > duo extrema OP, vel C et B assignabili fiat quoniam constat aliud semper atque aliud fieri aliudque momentum ad aliud referri punctum aut quietes interspersas < (quas inutiles supra ostendi) => et saltus admittendos esse quibus fiat ut mobile pluribus momentis hæreat in uno puncto, et vicissim plura puncta absolvat uno momento. — Ch. : Concedamus tibi Spatium non nisi punctorum ac tempus non nisi momentorum esse aggregatum : quid inde mali times? — Pa. : Si hæc admittitis, omnes in vos uno agmine incurrent difficultates quæ de continui compositione

feruntur famoso labyrinthi nomine insignes. — Ch. : Hæc præfatio etiam eminus terrorem incutere potest. — | Th. : Non poteramus ergo peneINÉDITS DE LEIBNIZ. 39

MATH., X, 11.

18 recto.

18 verso.

19 recto. |