Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
LL
CONSCRIBENDA METHODO INVENTORIA 35
ut enunciationes ac demonstrationes veritatum neque a schematismis, neque a calculo, sed definitionibus axiomatis ac propositionibus præmissis pendeant. Adjicienda tamen sunt schemata quidem ubique quando id fieri potest, calculus vero algebraicus tunc tantum cum peculiarem habet elegantiam et utilitatem. Verum ut propositiones enuntiari ac de monstrari possint sine figuris, sæpe opus erit Gvouaronotsty ad evitandas circumlocutiones. In quo tamen claritas et commoditas semper spectanda est, ut nunquam sine magna necessitate atque usu nova aliqua nomina fingamus, et sicubi excogitanda sunt, sumamus quæ communi verborum usui quoadlicet consentiant; ne dum compendium verborum quærimus, obscuri fiamus *.
Scientiæ in hanc Encyclopædiam referendæ sunt omnes, quæcunque nituntur vel Ratione sola vel ratione et experientia, nempe quæcunque non pendent a voluntate cujusdam autoritatem habentis : Seponuntur ergo Leges divinæ et humanæ, < quia sunt arbitrii; excluduntur etiam > nugatrices quædam artes, quæ non possunt revocari ad firma fundamenta. Conscribendæ ergo sunt Methodo supra dicta potissimum Scientiæ sequentes.
| Prima est Grammatica seu ars intellisendi quæ nobis in hujus Encyclopædiæ corpore significabuntur. Itaque > Primum Grammatica [universalis] < Rationalis > tradenda est, ad latinam ubique applicata, et subinde aliarum linguarum exemplo illustrata : in qua tradetur regularis significatio omnium particularum et flexionum et collocationum. Ita ut significatio semper possit substitui in locum significati, nam, ut exemplo utar, nominum casus semper eliminari possunt substitutis in eorum locum particulis quibusdam cum nominativo, ut patet ex [lingua Gallica] linguis in quibus nullæ sunt nominum inflexiones nisi per particulas. Verba semper reduci possunt ad nomina adjecto tantum verbo et: Adverbia sunt ad verba ut adjectiva sunt ad nomina substantiva *. Subjiciendæ denique sunt significationes particularum donec perveniatur ad cas quæ nulla explicatione eliminari possunt, qualia sunt est, et, non, harumque certus est constituendus numerus et ex his solis cum nomi-
1. Cela rappelle la devise de Leibniz (Phil. VII, 52).
2. Réminiscence d'Horace (Ep, Il, 1, 25-25) ; « Brevis esse laboro, Obscurus fo. »
3. V. La Logique de Leibniz, p. 64 sqq-
4. CF. Pur, VI, 12, f. 20; VII, B, 11, 7; 10; 41 recto.
:« [In signis claritatem, in rebus usum »
Puic., V, 7,f. 3°°
3, verso.