Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PHir., V7, 1.3.

4, recto.

36 CONSILIUM DE ENCYCLOPÆDIA NOVA

nativo nominum casu junctis cæteræ omnes possunt explicari. Quod opere ipso exhibendum est. Atque hæc est vera Analysis characterum quibus genus humanum communiter in loquendo imo et in cogitando utitur. Respicienda autem est maxime Grammatica regularis, minore Anomaliarum cura, quia hæc Grammatica non tam ut lingua discatur, quam ut accurata fiat verborum analysis, conscribenda est. Nam creberrimæ in Logica illationes occurrunt, quæ non ex principiis logicis, sed ex principiis Grammaticis, id est ex flexionum et particularum significatione sunt demonstranda‘. Potest tamen hæc Grammatica eadem opera ita accommodari, ut discentibus quoque mire prosit.

Sequitur Logica, qua tantum hoc loco comprehendo Artem illationum, sive artem judicandi quæ proponuntur, quæ sumenda est ex usu hominum loquentium scribentiumque. Nimirum illationum modi qui ubique occurrunt in dicendo digerendi sunt in classes et ex simplicibus quibusdam derivandi sunt, ostendendo quomodo istæ illationes, licet non transmutatæ in aliam formam, scholarum more, sed relictæ in ea quam subent ? in usu vitæ atque in autoribus, nihilominus vim habeant, seu in forma concludant; et ex communi scholarum forma possint demonstrari. Usus autem hujus logicæ erit, ut formæ ratiocinandi magis compositæ, perturbatæ atque implicitæ, quæ in vita tamen crebro occurrunt, ad regulas revocentur, ex quibus compendio possint dijudicari, ne semper sit opus reductione in figuras modosque scholarum. Quemadmodum enim exercitati Arithmetici invenere sibi varia | compendia seu calculandi formas, quæ accurate concludunt, etsi non semper vulgari more tironum characteres ordinent, demonstrari vero merentur, ut sciamus nos illis tuto uti posse *; ita homines in dicendo cogitandoque exercitati multa sibi ratiocinandi atque enuntiandi compendia paravere, quæ non minus concludunt vi formæ quam modi scholarum : debent tamen ex modis scholarum, adhibita Grammatica rationali particularum illarum explicatrice, demonstrari, et quibusdam legibus vinciri, quibus observatis constet usum

earum esse tutum.

1. Leibniz fait ici allusion aux inférences du droit à l'oblique. Cf. Pi. VII, B,u, 12 (nune 14), l'Analysis linguarum (Pair, VII, C, 9-10), Pis, VII, C, 60, le Consilium de Literis instaurandis condendaque Encyclopædia (Klopp, I, 50), et La Logique de Leibniz, p. 73 sqq-

2. Sic, pour « subeunt ».

3, Cf, Puis, VIL, B, u, 53 : « Omnia Theoremata non nisi Tachygraphias seu cogitandi compendia esse. »