Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
rer
PACIDIUS PHILALETHI 623
finis veteris aut initium novi statüs in corpore quovis; non ideù tamen admittetur aut corpus vel spatium in puncta dividi, aut tempus in momenta, quia indivisibilia non partes, sed partium extrema sunt; quare etsi omnia subdividantur, non tamen in minima usque resolvuntur !. Gall. : Admirandam nobis exhibes ideam rerum, tantüm enim aberit, ut sint atomi, ut contrà potius in quolibet corpusculo quidam mundus sit rerum infinitarum quod hactenus nescio an satis sit consideratum. Itaque neque | in loco, neque in tempore quicquam vacuum admittis, neque in
materia torpidum atque ut ita dicam expers vitæ. — Pa. : Ita est, Galluci, eamque ego sententiam solam dignam puto maximo rerum autore qui nihil sterile, nihil incultum, nihil inornatum reliquit. — Th. : Pro-
fecto facis ut obstupescam. Magnam rem dixisse visi sunt, qui infinitos in spatio hoc Mundano stellarum globos, et in unoquoque globo < esse > mundum asseruêre; tu in qualibet arenula non mundum tantüm, sed et infinitos ostendis mundos. quo nescio an dici possit aliquid splendidius, ac magnitudini divinæ convenientius. — Pa. : Sed aliud velim à vobis animadverti, quod hic demonstratur corpora cum in motu sunt non agere. — Th. : Cur ita? — Pa. : Quia nullum est momentum mutationis commune utrique statui, itaque nec ullus status est [passionis| << mutationis >>; sed aggregatum tantum duorum statuum, veteris et novi, itaque nec status actionis est in corpore, seu nullum potest assignari momentum quo agat, nam corpus movendo ageret et > agendo << mutaretur seu >> pateretur, at nullum est momentum passionis seu mutationis vel motus in corpore. Itaque actio in corpore non nisi per aversionem quandam intelligi potest. Si < verd > ad vivum reseces << seu >> si momentum unumquodque inspicias, nulla est. Hinc sequitur Actiones proprias et momentaneas, earum esse rerum quæ agendo non mutantur. Ac proinde illa actio qua mobile ex una sphæra in aliam contiguam transfertur, seu qua efficitur, ut mobile quod uno momento fuit in una sphæra, proxime sequenti | sit in alia contigua, non ipsius est corporis transferendi E. id enim quo momento est in puncto B non est in motu, per supra ostensa, ergo nec agit motu; similiter non agit cum jam est in momento D. Id ergo à quo movetur corpus et trans-
1. Ce passage (depuis nullam esse portionem) a été cité par Geruaror (loc. cit.). Cf. Paiz., VIIL, 7 verso.
MATH, X, 11.
20 verso.
50 recto.