Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
MaTH., X. 11.
29 recto.
622 PACIDIUS PHILALETHI
cum infinitè parvæ quoque aliæ aliis minores assumi possint in infinitum, rursus non potest ratio reddi cur aliæ præ alüis assumantur; nihil autem fit sine ratione ‘.| — Cha. : Quid < ergo >> si dicemus Motum mobilis actu esse divisum in infinitos alios motus << inter se diversos = neque per ullum temporis tractum eundem perseverare << atque uniformem. >> — Pa. : Rectè profecto, et vides ipse hoc unum superesse, sed et rationi consentaneum id est, nullum enim corpus est, quod non quolibet momento aliquam passionem subeat a vicinis. — Cha. : Itaque jam divisionis ac difformitatis causam habemus, et quomodo hoc potiüs quam illo modo instituatur divisio punctaque assignentur explicare possumus. [Pa.] Tota res ergo ed redit : quolibet momento quod actu assignatur dicemus mobile in novo puncto esse. Et momenta quidem atque puncta assignari infinita, sed nunquam in eadem linea immediata sibi plura duobus, neque | enim indivisibilia aliud quam terminos esse *. — Pa. : << Euge : nunc demum mihi spem exitüs facis. Illud tamen vide. >> si indivisibilia sunt termini tantüm, erunt et momenta tantüm termini temporis. — Cha. : Ita sanè. — Pa. : Est ergo aliud quiddam in tempore quam momentum, id vero cum nullo momento sit, non erit. << Nunquam enim aliud quam momentum existit. >> — Cha. : Tempus ipsum aliquando esse aut non esse dici non debet, alioqui tempore temporis opus esset. Neque dico aliud in tempore esse quam partes temporis, quæ etiam tempora sunt, et earum terminos. — Pa. : Omnem mihi objiciendi materiam ademisti. — Ch. : Quàm gaudeo. — Pa. : Sed operæ pretium erit considerare materiæ temporis et motus harmoniam. Itaque sic sentio : nullam esse portionem materiæ quæ non in plures partes actu sit divisa, itaque nullum corpus esse tam exiguum in quo non sit infinitarum creaturarum mundus. Similiter nullam esse temporis partem in qua non cuilibet corporis parti vel puncto aliqua obtingat mutatio vel motus. Nullum itaque motum eundem durare, per spatium tempusve utcumque exiguum; itaque ut corpus ita et spatium et tempus actu in infinitum subdivisa erunt. Neque ullum est momentum temporis quod non actu assignetur, aut quo mutatio non contingat, id est quod non sit
1. Leibniz a seulement indiqué la suppression du passage précédent, par les mêmes signes que nous : []. Cette réplique de Pacidius a été citée par GERHARDT (loc. cit.).
2. Ce passage (depuis quolibet momento) a été cité par Gerarpr (loc. cit.).