Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PACIDIUS PHILALETHI 625

.... The. : Hinc mirificè confirmatur quod præclarè olim à Theologis Marx, X, 11. dictum est, conservationem esse perpetuam creationem, huic enim sen- 4° recto. tentiæ affine est quod à te demonstratur, mutationem omnem quandam esse transcreationem. — Ga. : Imd verd videtur ex solo statu præcedente status sequentis ratio reddi posse. Exempli causa, celebre est axioma philosophorum jam Aristoteli adhibitum : quicquid semel movetur semper moveri eodem modo, nisi superveniat impedimentum. Hoc axioma demonstrari potest ex eo quod nulla ratio reddi potest cur

| præsente cesset momento, non vero jam cessaverit aliquo paulo 43 verso. priore. — Pa. Gaudeo hæc à te objici, hinc enim præclara doctrinæ nostræ utilitas inprimis elucebit. Video enim aliquos ex hoc theoremate voluisse ducere materiam aliquando à DEo motam non amplius ejus ope indigere, sed acceptum semel impetum sponte naturæ suæ retinere, alios qui de æternitate motus persuasi non poterant capere quomodo aliquando impellere incipere potuerit, DEum planè sublatum credidisse *. Id verd nostra de motu doctrina hucusque explicata planè evertit. Omnino enim cessat motus, neque per ullum tempus quantulumcunque durat, sed quovis momento ope superioris causæ intermortuus resuscitatur. Quoniam vero DEus perfectissimo modo operatur, hinc usus axiomatis, quod nihil sit sine ratione, velut postliminio redit. Nam quas semel elegit DEus in aliquo temporis tractu [quietum ac motuum alternationes| mutationum formas, eas >> sine ratione non immutabit. Unde fiet ut in natura stabile maneat axioma, motum eodem modo continuari quamdiu nullum supervenit impedimentum. Si verd esset aliquis Motus continuus statusque medius in mutatione sive transitus momentum, fatendum esset vim esse in argumento Gallutii : imd >> DEo careri nunc posse, ubi materia semel motum recepisset, quoniam status sequens ex ipsa motus ac materiæ natura sponte consequeretur, non accedente naturæ divinæ consideratione. << Habetis ergo quod hic minime expectabatis, DEI et creationis assertionem, operationemque ejus specialem mutationi rerum necessariam. > — Gall. : Quis unquam tantas res credidisset ex tantulis nasci posse? — Th. : Ego non possum satis explicare verbis quantopere admirer exitum tam inexpectatum. Ch. : Me vero maximè admiratione teneri par est, militem et non nisi

1. Allusion aux Cartésiens.

2. Allusion aux Atomistes.

INÉDITS DE LEIBNIZ. 49