Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Marta, X, 11.

44 recto.

626 PACIDIUS PHILALETHI

rebus sensibilibus suetum, qui nunquam hactenus tota mea vita aut expertus aut etiam suspicatus sum, in rebus abstractis et ab imaginatione remotis claras usque adeo atque firmas demonstrationes fieri posse. Equidem longe alia ab hoc congressu expectabam, scilicet motuum leges, et mechanicas potentiarum rationes : non contemtu talium, quæ nunc audivi, sed ignoratione. Nunc verd nollem ista tota cum Algebra atque Mechanica commutare, nec toto anno metaphysicæ auditor esse recusarem, Pacidio interrogante, usque adeo ille tædium sustulit, et arte tractandi, et ipsarum magnitudine rerum. Ad Mechanica autem non nisi cum illi tempus videbitur descendemus. — Th. : Agite, amici, fructus hujus Meditationis bona fide gustemus. Ego quidem ex quo me ex mundo reducem ad me recepi, nihil prius habui cultu DEL et cura salutis, et consideratione æternitatis. Nam si immortalis nobis anima est, exigui momenti nobis videri debet hæc paucorum annorum vita, nisi quatenus effectus suos in futurum porrigere | credibile est. Itaque virtutibus et sapientiæ operam demus, veris ac duraturis animæ bonis, sapientia autem inprimis consistit in perfectissima naturæ cognitione, quam non esse tantum atque operari, sed et specialem omnium curam habere, nec res tantum creasse ex nihilo, sed et creare quotidie atque resuscitare quisquamne unquam tam luculenter demonstravit? Equidem fateor exultasse me intellecta vi harum ratiocinationum, atque philosophiæ oratulari, quæ tandem in gratiam reditura videtur cum pietate, cum qua ei non culpa sua, sed hominum opinione et judiciis temerariis, aut etiam expressionibus male consultis parum convenire videbatur. Desinant itaque viri püi, ac gloriæ divinæ zelo accensi, metuere aliquid à ratione; modù dent operam ut rectam nanciscantur. Quin potius ita habeant, ut quisque in vera philosophia provectior est, ita divinam potentiam atque bonitatem magis agnoscere, neque aut à revelatione aut ab ïis quæ miracula aut mysteria vocantur alienum esse, cum demonstrare possit, vera quædam ac propria miracula quotidie in natura evenire; cum nullum << enim >> ex revelatis magis mirum ac sensibus pugnans videatur, quam rem annihilari atque creari << aut in re finita partes actu infinitas esse >>. Philosophi vicissim cessent omnia ad imaginationem et figuras referre, et nugarum atque imposturæ postulare, quicquid cum notionibus quibusdam crassis ac materialibus pugnat, quibus aliqui totam rerum naturam circumscribi putant : cum aspecturi sint, ubi

ne ms os 2

| | |