Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum
mur mem ebet-ubw o^ Ctm
L^ a
fud. / res Jr ke $4 b^ Á Aeon 1. '| ] Lt
f oou * » ea lx - Pe Ve qu V T
iJ vei YpowL ar 2 xL m 25 dMtnanzz ba? 5*7 ; uM eri purum dede e act Spa clie De e
poqui ku Es uesTop, C» oc Lv ws uus. 9e . rtt APTA P n4 e. Petr le Vado e pue fe "ÉL
fem JR Mn 4 ee e. MILIA iL vt FAZ/LC c 2 Cra. ic. ^
In nova. hac operum Platonicorum editione, quam Caroli Christiani Tauchnitii, viri honestissimi, rogatu adornandam suscepimus, quid nobis potissimum fuerit propositum, ne qua cui dubium videatur, paucis ea de re exposuisse iuvabit.
Duae inprimis dotes sunt atque virtutes, quibus eiusmodi veterum scriptorum editiones, quales sunt Tauchnitianae, conspicuae esse debeant, siquidem iustis hominum doctrinae liberalioris studiosorum desideriis vel mediocriter satisfaeturae sint: altera, ut ad usum sint quam commodissime comparatae; altera, ut verba scriptorum non modo recte et accurate, sed etiam emendate descripta exhibeant. Itaque nos quoque id egimus, ut Plato noster utroque hoc nomine doctis hominibus quam maxime fieri posset probaretur. Quod qua ratione studuerimus efficere, breviter indicare non erit supervacaneum.
Itaque primum quidem, ut exordiamur ab eo, quod etsi per se levius est, tamen ad commendationem haud sane parum valere arbitramur, ante omnia id operam dedimus, ut Plato sese legentium commodis et utilitatibus tamquam officiose accommodaret iisque omni qua fieri posset ratione ultro ac lubenter inserviret. Quod quidem non uno modo videmur consequuti esse. Nam Tauchnitius quidem ipsum non modo litteris nitidissimis atque visu iucundis deformari curavit, verum etiam iussit varia specie atque forma insignem ita in publicam lucem procedere, ut quam plurimorum rationibus consuleretur. Nam doctis hominibus, qui philosophum vellent sibi inter studia sua usque promtum paratumque adesse, tamquam famulum, destinavit eius opera uno volumine formae maioris comprehensa. Porro eorum desideriis, qui singulos eius libros, parvo parabiles vel manu facile tractabiles, possidere cuperent, ita studuit satisfacere, ut totum illud operum universorum corpus in octo volumina formae minoris de-