Quaestionum paroemiographicarum capita selecta

26

xa l ’ApxéptSr xûv Sè AeXcpûv pavxsuopévwv et ê£ iarjç tîjv àvâd-eacv 7xoiŸ)aovxac, scprjaev 6 ■9-eôç; „xocvà xà xûv cpc'Xwv” etc. Hoc quoque dictum inter oracula numeratum est a Clearcbo. Haec exempla sufficiunt. Quinto et quarto ante Christum natum saeculo duae erant ad quas verba divina et sapienter dicta referrentur auctoritates: altera numinis divini, altera septem sapientium. Pythiae oracula cum sapientium dictis saepe confundebantur (praeter ea quae ostendimus v. exempla apud Roscberum, o. c. Philol 61 [1902] p. 513 sqq.), tum a Pindari temporibus oraculorum auctoritas magis magisque evanescebat, et sapienter dicta magis in diem Graeciae sapientibus vindicabantur (cf. W. H. Roscberum 1. 1. p. 517 ; eundem, Beitrage zur Deutung des delpbischen E. Hermes, 36 [l9ol] p. 474; v. etiam Ed. Meyerum, Gescb. d. Altert. II p. 376). Clearcbus sapienter dicta inter oracula numerabat ; sapientium vero Pythagorae apopbtbegmata ne recepisse quidem in collectionem videtur. Itaque Clearcbus prioris etymologiae auctor esse non potest. Ex omnibus de quibus cogitare licet paroemiograpbis Chrysippus restat. Continebat Chrysippea collectio, praeter proverbia, etiam sapientium apopbtbegmata, ut e. g. Mill. II 97 XPHH :x ' ü àvïjp, cf. scbol. Pind. Istbm. 2, 17, et Pythagorae TxapayyéXp axa, ut e. g. Mill. II 93. Kotvà xà <xwv)> cpóXuv. Immo Chrysippum apopbtbegmata summo cum studio collegisse, ita ut gnomarum collectionibus posterioris aetatis scripta eius fons essent gravissimus, demonstraverunt viri docti Antonius Elterus, in dissertatione quae inscribitur De gnomologiorum Graecorum historia atque origine commentationes (Bonnae, 1893), v. etiam P. Wendlandium, Byz. Z. II (1893) p. 325 sqq., M. N. Speranskius. in opere de gnomanmr in slavo-russicis litteris collectionibus, russico sermone composito 1 ). Praeterea, quod summi est momenti, proverbia ab apopbtbegmatis certe discernebat Chrysippus, teste

1) M. H. CnepancKiS, cfiopmncn napeuemii bx. cjiasano-pycoßoii nnoisienocTn. Il b crrh poba n i e n tokctm (Ilspaiiic n.MTcpaTopCKaro ooqecxsa HcTopift n PoccincKnxa. npn Mockobckomx. ymmepciiTeTh. MocKßa, 1904), v. praesertim p. 11 sqq.

Divinationem potius quam conieoturam opinor quae Schneidewinus (in Praef. p. VI) docuit: ,Philosophia Stoicorum quum in eo loco qui est de moribus omnem quasi arcem doctrinae suae poneret, scriptis suis hanc maxime partem illustrabant eius asseclae. Nec Chrysippus videtur alio mentem intendisse, quam ut semina philosophiae moralis in proverbiis latentia disputando eliceret”.