Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
Pair 115%
14 CONSÉQUENCES MÉTAPHYSIQUES
vel denique ex ruderibus seu massis, sed quæ et ipsæ tandem in viventia resolvuntur; hinc patet omnia tandem corpora resolvi in viventia. Et ultimum esse in substantiarum analysi esse substantias simplices, nempe animas vel, si generalius vocabulum malis, Monades, quæ partibus carent. Etsi enim omnis substantia simplex habeat corpus organicum sibi respondens, alioqui ordinem in universo cæteris ullo modo latum non haberet nec ordinate agere patique posset; ipsa tamen per se est partium expers. Et quia corpus organicum aut aliud corpus quodvis rursus in substantias corporibus organicis præditas resolvi potest; patet non nisi in substantiis simplicibus sisti, et in iis esse rerum omnium modificationumque rebus venientium fontes.
(8) Quia autem modificationes variant et quicquid fons variationum est, id revera est activum, ideo dicendum est substantias simplices esse activas seu actionum fontes, et in se ipsis parere seriem quandam variationum internarum. Et quia nulla est ratio qua una substantia simplex in aliam influere possit; sequitur omnem substantiam simplicem <esse spontaneam seu >> esse unum et solum modificationum suarum fontem. Et cum ejus natura consistat in perceptione et appetitu, manifestum est eam esse in unaquaque anima seriem appetituum et perceptionum, per quam a fine ad media, a perceptione unius ad perceptionem alterius objecti ducatur. Atque adeo animam non nisi a causa universali seu a Deo pendere, per quem, ut omnia, perpetuo est et conservatur; cætera vero ex sua natura habere.
(9) Sed nullus foret ordo inter has substantias simplices, commercio mutui influxus carentes, nisi sibi saltem mutuo responderent. Hine necesse est talem esse inter eas respectum perceptionum seu phænomenorum, per quas dignosci possit, quantum tempore aut spatio differant inter se | earum modificationes : in his enim duobus, tempore et loco, ordo existentium vel successive vel simul, consistit. Unde etiam sequitur, omnem substantiam simplicem aggregatum externorum repræsentare et in iisdem externis, sed diversimodè repræsentandis, simul et diversitatem et harmoniam animarum consistere. Unaquæque autem anima repræsentabit proxime sui organici corporis phænomena, remote vero etiam cæterorum in corpus ipsius agentium.
(ro) Et sciendum est per naturam rerum feri, ut quemadmodum in corpore animalis Hippocrates ait, ita in toto universo sint sÿurvoix TAVTE y