Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

DU PRINCIPE DE RAISON 15

et quidvis cuivis certa quadam ratione conspiret. Nam quia omnia loca Pa, I, 15. corporibus plena sunt, et omnia corpora quodam fluiditatis gradu sunt prædita, ita ut ad quantulumcunque nisum nonnihil cedant; hine fit ut nullum corpus moveri possit, quin contiguum nonnihil moveatur, et ob eandem rationem contiguum contigui atque adeo ad distantiam quantamcunque. Hinc sequitur unumquodque corpusculum ab omnibus universi corporibus pati, et ab iis varie affici, ita ut omniscius in unaquaque particula universi cognoscat omnia quæ in toto universi fiunt; << quod equidem fieri non posset, nisi materia ubique divisibilis esset, immo actu divisa in infinitum =>. Et proinde cum omne corpus organicum a toto universo determinatis ad unamquamque universi partem relationibus afficiatur, mirum non est, animam ipsam quæ cætera secundum corporis sui relationes sibi repræsentat, quoddam universi speculum esse, repræsentans cætera secundum suum, ut sic dicam, punctum visus. Uti eadem urbs a diversis plagis spectanti diversas plane projectiones præbet.

(x1) Non autem putandum est, cum speculum dico, me concipere quasi res externæ in organis et in ipsa anima semper depingantur. Sufficit enim ad expressionem unius in alio, ut constans quædam sit lex relationum, qua singula in uno ad singula respondentia in alio referri possint. Uti circulus per ellipsin seu curvam ovalem repræsentari potest in perspectiva projectione, imd per hyperbolam etsi dissimillimam, ac ne quidem in se redeuntem, quia cuilibet puncto hyperbolæ respondens eadem constante lege punctum circuli hyperbolam projicientis assignari potest'. Hinc autem fit, ut anima creata necessario plerasque perceptiones habeat confusas, congeriem quippe rerum externarum innumerabilium repræsentantes, quædam autem propiora vel extantiora organis accommodata distincte percipiat. > Cum vero rationes præterea intelligit, mens non tantum est speculum universi creati, sed etiam imago Dei. Hoc autem solis substantiis rationalibus competit.

F 1

(12) Ex his autem sequitur, substantiam simplicem nec incipere naturaliter (nisi cum origine rerum), nec desinere posse, sed semper eandem perstare. Cum enim partes non habeat, dissolvi nequit; et cum sit fons

1. CF. Quid sit Idea, 1670 (Phil., VII, 263); Lettre à Foucher, 1686 (Phil., I, 383) et La Logique de Leibniz, p. 105. Pour les projections du cercle, voir De l'Infini mathématique, p. 273, 274.